Gefunden 855 Ergebnisse für: Dominum Expositionem Manuum
Cumque Achior universa hæc exposuisset, omnis populus cecidit in faciem, adorantes Dominum, et communi lamentatione et fletu unanimes preces suas Domino effuderunt, (Liber Iudith 6, 14)
Melius est enim ut captivi benedicamus Dominum viventes, quam moriamur, et simus opprobrium omni carni, cum viderimus uxores nostras et infantes nostros mori ante oculos nostros. (Liber Iudith 7, 16)
Et erat hæc in omnibus famosissima, quoniam timebat Dominum valde, nec erat qui loqueretur de illa verbum malum. (Liber Iudith 8, 8)
et qui estis vos, qui tentatis Dominum? (Liber Iudith 8, 11)
Illi autem qui tentationes non susceperunt cum timore Domini, et impatientiam suam et improperium murmurationis suæ contra Dominum protulerunt, (Liber Iudith 8, 24)
Vos autem nolo ut scrutemini actum meum, et usque dum renuntiem vobis, nihil aliud fiat, nisi oratio pro me ad Dominum Deum nostrum. (Liber Iudith 8, 33)
Quibus ascendentibus, Judith ingressa est oratorium suum: et induens se cilicio, posuit cinerem super caput suum: et prosternens se Domino, clamabat ad Dominum, dicens: (Liber Iudith 9, 1)
Factum est autem, cum cessasset clamare ad Dominum, surrexit de loco in quo jacuerat prostrata ad Dominum. (Liber Iudith 10, 1)
Judith vero orans Dominum, transivit per portas, ipsa et abra ejus. (Liber Iudith 10, 10)
Et dixerunt ad eam: Conservasti animam tuam, eo quod tale reperisti consilium, ut descenderes ad dominum nostrum. (Liber Iudith 10, 15)
Et petiit dum introiret, ut daretur ei copia nocte et ante lucem egrediendi foras ad orationem, et deprecandi Dominum. (Liber Iudith 12, 5)
Et ut ascendebat, orabat Dominum Deum Israël ut dirigeret viam ejus ad liberationem populi sui. (Liber Iudith 12, 8)