Gefunden 1927 Ergebnisse für: Domini
idcirco iratus est furor Domini contra terram istam, ut induceret super eam omnia maledicta, quæ in hoc volumine scripta sunt: (Liber Deuteronomii 29, 27)
Tu autem reverteris, et audies vocem Domini Dei tui, faciesque universa mandata quæ ego præcipio tibi hodie: (Liber Deuteronomii 30, 8)
si tamen audieris vocem Domini Dei tui, et custodieris præcepta ejus et cæremonias, quæ in hac lege conscripta sunt: et revertaris ad Dominum Deum tuum in toto corde tuo, et in tota anima tua. (Liber Deuteronomii 30, 10)
Scripsit itaque Moyses legem hanc, et tradidit eam sacerdotibus filiis Levi, qui portabant arcam fœderis Domini, et cunctis senioribus Israël. (Liber Deuteronomii 31, 9)
convenientibus cunctis ex Israël, ut appareant in conspectu Domini Dei tui in loco quem elegerit Dominus, leges verba legis hujus coram omni Israël, audientibus eis, (Liber Deuteronomii 31, 11)
præcepit Levitis, qui portabant arcam fœderis Domini, dicens: (Liber Deuteronomii 31, 25)
Tollite librum istum, et ponite eum in latere arcæ fœderis Domini Dei vestri: ut sit ibi contra te in testimonium. (Liber Deuteronomii 31, 26)
Novi enim quod post mortem meam inique agetis, et declinabitis cito de via, quam præcepi vobis: et occurrent vobis mala in extremo tempore, quando feceritis malum in conspectu Domini, ut irritetis eum per opera manuum vestrarum. (Liber Deuteronomii 31, 29)
Quia nomen Domini invocabo: date magnificentiam Deo nostro. (Liber Deuteronomii 32, 3)
Pars autem Domini, populus ejus: Jacob funiculus hæreditatis ejus. (Liber Deuteronomii 32, 9)
Deum qui te genuit dereliquisti, et oblitus es Domini creatoris tui. (Liber Deuteronomii 32, 18)
Et Benjamin ait: Amantissimus Domini habitabit confidenter in eo: quasi in thalamo tota die morabitur, et inter humeros illius requiescet. (Liber Deuteronomii 33, 12)
