Gefunden 1927 Ergebnisse für: Domini
Et nunc ponite corda vestra a die hac et supra, antequam poneretur lapis super lapidem in templo Domini. (Prophetia Aggaei 2, 16)
Ponite corda vestra ex die ista, et in futurum, a die vigesima et quarta noni mensis: a die qua fundamenta jacta sunt templi Domini, ponite super cor vestrum. (Prophetia Aggaei 2, 19)
Et factum est verbum Domini secundo ad Aggæum in vigesima et quarta mensis, dicens: (Prophetia Aggaei 2, 21)
In mense octavo, in anno secundo Darii regis, factum est verbum Domini ad Zachariam filium Barachiæ filii Addo prophetam, dicens: (Prophetia Zachariae 1, 1)
In die vigesima et quarta undecimi mensis Sabath, in anno secundo Darii, factum est verbum Domini ad Zachariam filium Barachiæ filii Addo prophetam, dicens: (Prophetia Zachariae 1, 7)
Et responderunt angelo Domini, qui stabat inter myrteta, et dixerunt: Perambulavimus terram, et ecce omnis terra habitatur, et quiescit. (Prophetia Zachariae 1, 11)
Et respondit angelus Domini, et dixit: Domine exercituum, usquequo tu non misereberis Jerusalem, et urbium Juda, quibus iratus es? iste jam septuagesimus annus est. (Prophetia Zachariae 1, 12)
Sileat omnis caro a facie Domini, quia consurrexit de habitaculo sancto suo. (Prophetia Zachariae 2, 13)
Et ostendit mihi Dominus Jesum sacerdotem magnum, stantem coram angelo Domini: et Satan stabat a dextris ejus ut adversaretur ei. (Prophetia Zachariae 3, 1)
Et dixit: Ponite cidarim mundam super caput ejus. Et posuerunt cidarim mundam super caput ejus, et induerunt eum vestibus: et angelus Domini stabat. (Prophetia Zachariae 3, 5)
Et contestabatur angelus Domini Jesum, dicens: (Prophetia Zachariae 3, 6)
Et respondit, et ait ad me, dicens: Hoc est verbum Domini ad Zorobabel, dicens: Non in exercitu, nec in robore, sed in spiritu meo, dicit Dominus exercituum. (Prophetia Zachariae 4, 6)
