Gefunden 727 Ergebnisse für: Domine
Domine, Deus salutis meæ, in die clamavi et nocte coram te. (Liber Psalmorum 87, 2)
oculi mei languerunt præ inopia. Clamavi ad te, Domine, tota die ; expandi ad te manus meas. (Liber Psalmorum 87, 10)
Et ego ad te, Domine, clamavi, et mane oratio mea præveniet te. (Liber Psalmorum 87, 14)
Ut quid, Domine, repellis orationem meam ; avertis faciem tuam a me? (Liber Psalmorum 87, 15)
Confitebuntur cæli mirabilia tua, Domine ; etenim veritatem tuam in ecclesia sanctorum. (Liber Psalmorum 88, 6)
Domine Deus virtutum, quis similis tibi? potens es, Domine, et veritas tua in circuitu tuo. (Liber Psalmorum 88, 9)
Beatus populus qui scit jubilationem: Domine, in lumine vultus tui ambulabunt, (Liber Psalmorum 88, 16)
Usquequo, Domine, avertis in finem? exardescet sicut ignis ira tua? (Liber Psalmorum 88, 47)
Ubi sunt misericordiæ tuæ antiquæ, Domine, sicut jurasti David in veritate tua? (Liber Psalmorum 88, 50)
Memor esto, Domine, opprobrii servorum tuorum, quod continui in sinu meo, multarum gentium: (Liber Psalmorum 88, 51)
quod exprobraverunt inimici tui, Domine ; quod exprobraverunt commutationem christi tui. (Liber Psalmorum 88, 52)
Oratio Moysi, hominis Dei. Domine, refugium factus es nobis a generatione in generationem. (Liber Psalmorum 89, 1)