Gefunden 8719 Ergebnisse für: Dom
Ingressusque Moyses et Aaron, dimissa multitudine, tabernaculum fœderis, corruerunt proni in terram, clamaveruntque ad Dominum, atque dixerunt: Domine Deus, audi clamorem hujus populi, et aperi eis thesaurum tuum fontem aquæ vivæ, ut satiati, cesset murmuratio eorum. Et apparuit gloria Domini super eos. (Liber Numeri 20, 6)
Locutusque est Dominus ad Moysen, dicens: (Liber Numeri 20, 7)
Tulit igitur Moyses virgam, quæ erat in conspectu Domini, sicut præceperat ei, (Liber Numeri 20, 9)
Dixitque Dominus ad Moysen et Aaron: Quia non credidistis mihi, ut sanctificaretis me coram filiis Israël, non introducetis hos populos in terram, quam dabo eis. (Liber Numeri 20, 12)
Hæc est aqua contradictionis, ubi jurgati sunt filii Israël contra Dominum, et sanctificatus est in eis. (Liber Numeri 20, 13)
Misit interea nuntios Moyses de Cades ad regem Edom, qui dicerent: Hæc mandat frater tuus Israël: Nosti omnem laborem qui apprehendit nos, (Liber Numeri 20, 14)
et quomodo clamaverimus ad Dominum, et exaudierit nos, miseritque angelum, qui eduxerit nos de Ægypto. Ecce in urbe Cades, quæ est in extremis finibus tuis, positi, (Liber Numeri 20, 16)
Cui respondit Edom: Non transibis per me, alioquin armatus occurram tibi. (Liber Numeri 20, 18)
Cumque castra movissent de Cades, venerunt in montem Hor, qui est in finibus terræ Edom: (Liber Numeri 20, 22)
ubi locutus est Dominus ad Moysen: (Liber Numeri 20, 23)
Fecit Moyses ut præceperat Dominus: et ascenderunt in montem Hor coram omni multitudine. (Liber Numeri 20, 27)
At Israël voto se Domino obligans, ait: Si tradideris populum istum in manu mea, delebo urbes ejus. (Liber Numeri 21, 2)