Gefunden 8719 Ergebnisse für: Dom
Et Dominus quidem Jesus postquam locutus est eis, assumptus est in cælum, et sedet a dextris Dei. (Evangelium secundum Marcum 16, 19)
Illi autem profecti prædicaverunt ubique, Domino cooperante, et sermonem confirmante, sequentibus signis. (Evangelium secundum Marcum 16, 20)
Erant autem justi ambo ante Deum, incedentes in omnibus mandatis et justificationibus Domini sine querela. (Evangelium secundum Lucam 1, 6)
secundum consuetudinem sacerdotii, sorte exiit ut incensum poneret, ingressus in templum Domini: (Evangelium secundum Lucam 1, 9)
Apparuit autem illi angelus Domini, stans a dextris altaris incensi. (Evangelium secundum Lucam 1, 11)
erit enim magnus coram Domino: et vinum et siceram non bibet, et Spiritu Sancto replebitur adhuc ex utero matris suæ: (Evangelium secundum Lucam 1, 15)
et multos filiorum Israël convertet ad Dominum Deum ipsorum: (Evangelium secundum Lucam 1, 16)
et ipse præcedet ante illum in spiritu et virtute Eliæ: ut convertat corda patrum in filios, et incredulos ad prudentiam justorum, parare Domino plebem perfectam. (Evangelium secundum Lucam 1, 17)
Et factum est, ut impleti sunt dies officii ejus, abiit in domum suam: (Evangelium secundum Lucam 1, 23)
Quia sic fecit mihi Dominus in diebus, quibus respexit auferre opprobrium meum inter homines. (Evangelium secundum Lucam 1, 25)
ad virginem desponsatam viro, cui nomen erat Joseph, de domo David: et nomen virginis Maria. (Evangelium secundum Lucam 1, 27)
Et ingressus angelus ad eam dixit: Ave gratia plena: Dominus tecum: benedicta tu in mulieribus. (Evangelium secundum Lucam 1, 28)