Gefunden 8719 Ergebnisse für: Dom
Gladium metuistis, et gladium inducam super vos, ait Dominus Deus. (Prophetia Ezechielis 11, 8)
Gladio cadetis: in finibus Israël judicabo vos, et scietis quia ego Dominus. (Prophetia Ezechielis 11, 10)
et scietis quia ego Dominus: quia in præceptis meis non ambulastis, et judicia mea non fecistis, sed juxta judicia gentium quæ in circuitu vestro sunt estis operati. (Prophetia Ezechielis 11, 12)
Et factum est cum prophetarem, Pheltias filius Banaiæ mortuus est: et cecidi in faciem meam clamans voce magna, et dixi: Heu ! heu ! heu ! Domine Deus, consummationem tu facis reliquiarum Israël? (Prophetia Ezechielis 11, 13)
Et factum est verbum Domini ad me, dicens: (Prophetia Ezechielis 11, 14)
Fili hominis, fratres tui, fratres tui, viri propinqui tui, et omnis domus Israël, universi quibus dixerunt habitatores Jerusalem: Longe recedite a Domino: nobis data est terra in possessionem. (Prophetia Ezechielis 11, 15)
Propterea hæc dicit Dominus Deus: Quia longe feci eos in gentibus, et quia dispersi eos in terris: ero eis in sanctificationem modicam in terris ad quas venerunt. (Prophetia Ezechielis 11, 16)
Propterea loquere: Hæc dicit Dominus Deus: Congregabo vos de populis, et adunabo de terris in quibus dispersi estis, daboque vobis humum Israël. (Prophetia Ezechielis 11, 17)
Quorum cor post offendicula et abominationes suas ambulat, horum viam in capite suo ponam, dicit Dominus Deus. (Prophetia Ezechielis 11, 21)
et ascendit gloria Domini de medio civitatis, stetitque super montem qui est ad orientem urbis. (Prophetia Ezechielis 11, 23)
Et locutus sum ad transmigrationem omnia verba Domini quæ ostenderat mihi. (Prophetia Ezechielis 11, 25)
Et factus est sermo Domini ad me, dicens: (Prophetia Ezechielis 12, 1)