Gefunden 8719 Ergebnisse für: Dom
Hæc dicit Dominus exercituum: Adhuc erit in loco isto deserto, absque homine et absque jumento, et in cunctis civitatibus ejus, habitaculum pastorum accubantium gregum. (Liber Ieremiae 33, 12)
In civitatibus montuosis, et in civitatibus campestribus, et in civitatibus quæ ad austrum sunt, et in terra Benjamin, et in circuitu Jerusalem, et in civitatibus Juda, adhuc transibunt greges ad manum numerantis, ait Dominus. (Liber Ieremiae 33, 13)
Ecce dies veniunt, dicit Dominus, et suscitabo verbum bonum quod locutus sum ad domum Israël et ad domum Juda. (Liber Ieremiae 33, 14)
in diebus illis salvabitur Juda, et Jerusalem habitabit confidenter: et hoc est nomen quod vocabunt eum: Dominus justus noster. (Liber Ieremiae 33, 16)
Quia hæc dicit Dominus: Non interibit de David vir qui sedeat super thronum domus Israël: (Liber Ieremiae 33, 17)
Et factum est verbum Domini ad Jeremiam, dicens: (Liber Ieremiae 33, 19)
Hæc dicit Dominus: Si irritum potest fieri pactum meum cum die, et pactum meum cum nocte, ut non sit dies et nox in tempore suo, (Liber Ieremiae 33, 20)
Et factum est verbum Domini ad Jeremiam, dicens: (Liber Ieremiae 33, 23)
Numquid non vidisti quid populus hic locutus sit, dicens: Duæ cognationes quas elegerat Dominus abjectæ sunt? et populum meum despexerunt, eo quod non sit ultra gens coram eis. (Liber Ieremiae 33, 24)
Hæc dicit Dominus: Si pactum meum inter diem et noctem, et leges cælo et terræ non posui, (Liber Ieremiae 33, 25)
Verbum quod factum est ad Jeremiam a Domino quando Nabuchodonosor rex Babylonis, et omnis exercitus ejus, universaque regna terræ quæ erant sub potestate manus ejus, et omnes populi, bellabant contra Jerusalem, et contra omnes urbes ejus, dicens: (Liber Ieremiae 34, 1)
Hæc dicit Dominus Deus Israël: Vade, et loquere ad Sedeciam regem Juda, et dices ad eum: Hæc dicit Dominus: Ecce ego tradam civitatem hanc in manus regis Babylonis, et succendet eam igni: (Liber Ieremiae 34, 2)