Mosaico decorativo

Gefunden 8719 Ergebnisse für: Dom

  • Et si prophetæ sunt, et est verbum Domini in eis, occurrant Domino exercituum, ut non veniant vasa quæ derelicta fuerant in domo Domini, et in domo regis Juda, et in Jerusalem, in Babylonem. (Liber Ieremiae 27, 18)

  • Quia hæc dicit Dominus exercituum ad columnas, et ad mare, et ad bases, et ad reliqua vasorum quæ remanserunt in civitate hac, (Liber Ieremiae 27, 19)

  • quia hæc dicit Dominus exercituum, Deus Israël, ad vasa quæ derelicta sunt in domo Domini, et in domo regis Juda et Jerusalem: (Liber Ieremiae 27, 21)

  • In Babylonem transferentur, et ibi erunt usque ad diem visitationis suæ, dicit Dominus, et afferri faciam ea, et restitui in loco isto. (Liber Ieremiae 27, 22)

  • Et factum est in anno illo, in principio regni Sedeciæ regis Juda, in anno quarto, in mense quinto, dixit ad me Hananias filius Azur, propheta de Gabaon, in domo Domini, coram sacerdotibus et omni populo, dicens: (Liber Ieremiae 28, 1)

  • Hæc dicit Dominus exercituum, Deus Israël: Contrivi jugum regis Babylonis. (Liber Ieremiae 28, 2)

  • Adhuc duo anni dierum, et ego referri faciam ad locum istum omnia vasa domus Domini, quæ tulit Nabuchodonosor rex Babylonis de loco isto, et transtulit ea in Babylonem. (Liber Ieremiae 28, 3)

  • Et Jechoniam filium Joakim regem Juda, et omnem transmigrationem Juda, qui ingressi sunt in Babylonem, ego convertam ad locum istum, ait Dominus: conteram enim jugum regis Babylonis. (Liber Ieremiae 28, 4)

  • Et dixit Jeremias propheta ad Hananiam prophetam, in oculis sacerdotum, et in oculis omnis populi qui stabat in domo Domini: (Liber Ieremiae 28, 5)

  • et ait Jeremias propheta: Amen ! sic faciat Dominus: suscitet Dominus verba tua quæ prophetasti, ut referantur vasa in domum Domini, et omnis transmigratio de Babylone ad locum istum. (Liber Ieremiae 28, 6)

  • propheta qui vaticinatus est pacem, cum venerit verbum ejus, scietur propheta quem misit Dominus in veritate. (Liber Ieremiae 28, 9)

  • Et ait Hananias in conspectu omnis populi, dicens: Hæc dicit Dominus: Sic confringam jugum Nabuchodonosor regis Babylonis, post duos annos dierum de collo omnium gentium. (Liber Ieremiae 28, 11)


"A sua casa deve ser uma escada para o Céu". São Padre Pio de Pietrelcina