Gefunden 8719 Ergebnisse für: Dom
Ad prophetas: Contritum est cor meum in medio mei ; contremuerunt omnia ossa mea: factus sum quasi vir ebrius, et quasi homo madidus a vino, a facie Domini, et a facie verborum sanctorum ejus. (Liber Ieremiae 23, 9)
Propheta namque et sacerdos polluti sunt, et in domo mea inveni malum eorum, ait Dominus. (Liber Ieremiae 23, 11)
Idcirco via eorum erit quasi lubricum in tenebris: impellentur enim, et corruent in ea: afferam enim super eos mala, annum visitationis eorum, ait Dominus. (Liber Ieremiae 23, 12)
Et in prophetis Jerusalem vidi similitudinem adulterantium, et iter mendacii: et confortaverunt manus pessimorum, ut non converteretur unusquisque a malitia sua: facti sunt mihi omnes ut Sodoma, et habitatores ejus quasi Gomorrha. (Liber Ieremiae 23, 14)
Propterea hæc dicit Dominus exercituum ad prophetas: Ecce ego cibabo eos absinthio, et potabo eos felle: a prophetis enim Jerusalem egressa est pollutio super omnem terram. (Liber Ieremiae 23, 15)
Hæc dicit Dominus exercituum: Nolite audire verba prophetarum qui prophetant vobis, et decipiunt vos: visionem cordis sui loquuntur, non de ore Domini. (Liber Ieremiae 23, 16)
Dicunt his qui blasphemant me: Locutus est Dominus: Pax erit vobis: et omni qui ambulat in pravitate cordis sui dixerunt: Non veniet super vos malum. (Liber Ieremiae 23, 17)
Quis enim affuit in consilio Domini, et vidit, et audivit sermonem ejus? quis consideravit verbum illius, et audivit? (Liber Ieremiae 23, 18)
Ecce turbo Dominicæ indignationis egredietur, et tempestas erumpens super caput impiorum veniet. (Liber Ieremiae 23, 19)
Non revertetur furor Domini, usque dum faciat et usque dum compleat cogitationem cordis sui: in novissimis diebus intelligetis consilium ejus. (Liber Ieremiae 23, 20)
Putasne Deus e vicino ego sum, dicit Dominus, et non Deus de longe? (Liber Ieremiae 23, 23)
Si occultabitur vir in absconditis, et ego non videbo eum? dicit Dominus. Numquid non cælum et terram ego impleo? dicit Dominus. (Liber Ieremiae 23, 24)