Gefunden 8719 Ergebnisse für: Dom
Et erit post septuaginta annos: visitabit Dominus Tyrum, et reducet eam ad mercedes suas, et rursum fornicabitur cum universis regnis terræ super faciem terræ ; (Liber Isaiae 23, 17)
et erunt negotiationes ejus et mercedes ejus sanctificatæ Domino: non condentur neque reponentur, quia his qui habitaverint coram Domino erit negotiatio ejus, ut manducent in saturitatem, et vestiantur usque ad vetustatem. (Liber Isaiae 23, 18)
Ecce Dominus dissipabit terram: et nudabit eam, et affliget faciem ejus, et disperget habitatores ejus. (Liber Isaiae 24, 1)
Et erit sicut populus, sic sacerdos ; et sicut servus, sic dominus ejus ; sicut ancilla, sic domina ejus ; sicut emens, sic ille qui vendit ; sicut fœnerator, sic is qui mutuum accipit ; sicut qui repetit, sic qui debet. (Liber Isaiae 24, 2)
Dissipatione dissipabitur terra, et direptione prædabitur ; Dominus enim locutus est verbum hoc. (Liber Isaiae 24, 3)
Attrita est civitas vanitatis, clausa est omnis domus, nullo introëunte. (Liber Isaiae 24, 10)
Hi levabunt vocem suam, atque laudabunt: cum glorificatus fuerit Dominus, hinnient de mari. (Liber Isaiae 24, 14)
Propter hoc in doctrinis glorificate Dominum ; in insulis maris nomen Domini Dei Israël. (Liber Isaiae 24, 15)
Et erit: in die illa visitabit Dominus super militiam cæli in excelso, et super reges terræ qui sunt super terram ; (Liber Isaiae 24, 21)
Et erubescet luna, et confundetur sol, cum regnaverit Dominus exercituum in monte Sion et in Jerusalem et in conspectu senum suorum fuerit glorificatus. (Liber Isaiae 24, 23)
Domine, Deus meus es tu ; exaltabo te, et confitebor nomini tuo: quoniam fecisti mirabilia, cogitationes antiquas fideles. Amen. (Liber Isaiae 25, 1)
Quia posuisti civitatem in tumulum, urbem fortem in ruinam, domum alienorum: ut non sit civitas, et in sempiternum non ædificetur. (Liber Isaiae 25, 2)