Gefunden 8719 Ergebnisse für: Dom
Respondebit in die illa, dicens: Non sum medicus, et in domo mea non est panis neque vestimentum: nolite constituere me principem populi. (Liber Isaiae 3, 7)
Ruit enim Jerusalem, et Judas concidit, quia lingua eorum et adinventiones eorum contra Dominum, ut provocarent oculos majestatis ejus. (Liber Isaiae 3, 8)
Agnitio vultus eorum respondit eis ; et peccatum suum quasi Sodoma prædicaverunt, nec absconderunt. Væ animæ eorum, quoniam reddita sunt eis mala ! (Liber Isaiae 3, 9)
Populum meum exactores sui spoliaverunt, et mulieres dominatæ sunt eis. Popule meus, qui te beatum dicunt, ipsi te decipiunt, et viam gressuum tuorum dissipant. (Liber Isaiae 3, 12)
Stat ad judicandum Dominus, et stat ad judicandos populos. (Liber Isaiae 3, 13)
Dominus ad judicium veniet cum senibus populi sui, et principibus ejus ; vos enim depasti estis vineam, et rapina pauperis in domo vestra. (Liber Isaiae 3, 14)
Quare atteritis populum meum, et facies pauperum commolitis? dicit Dominus Deus exercituum. (Liber Isaiae 3, 15)
Et dixit Dominus: Pro eo quod elevatæ sunt filiæ Sion, et ambulaverunt extento collo, et nutibus oculorum ibant, et plaudebant, ambulabant pedibus suis, et composito gradu incedebant ; (Liber Isaiae 3, 16)
decalvabit Dominus verticem filiarum Sion, et Dominus crinem earum nudabit. (Liber Isaiae 3, 17)
In die illa auferet Dominus ornamentum calceamentum, (Liber Isaiae 3, 18)
In die illa, erit germen Domini in magnificentia et gloria, et fructus terræ sublimis, et exsultatio his qui salvati fuerint de Israël. (Liber Isaiae 4, 2)
Si abluerit Dominus sordes filiarum Sion, et sanguinem Jerusalem laverit de medio ejus, in spiritu judicii, et spiritu ardoris. (Liber Isaiae 4, 4)