Gefunden 8719 Ergebnisse für: Dom
quem enim diligit Dominus, corripit, et quasi pater in filio complacet sibi. (Liber Proverbiorum 3, 12)
Dominus sapientia fundavit terram ; stabilivit cælos prudentia. (Liber Proverbiorum 3, 19)
Dominus enim erit in latere tuo, et custodiet pedem tuum, ne capiaris. (Liber Proverbiorum 3, 26)
quia abominatio Domini est omnis illusor, et cum simplicibus sermocinatio ejus. (Liber Proverbiorum 3, 32)
Egestas a Domino in domo impii ; habitacula autem justorum benedicentur. (Liber Proverbiorum 3, 33)
Ne declines ad dexteram neque ad sinistram ; averte pedem tuum a malo: vias enim quæ a dextris sunt novit Dominus: perversæ vero sunt quæ a sinistris sunt. Ipse autem rectos faciet cursus tuos, itinera autem tua in pace producet. (Liber Proverbiorum 4, 27)
Longe fac ab ea viam tuam, et ne appropinques foribus domus ejus. (Liber Proverbiorum 5, 8)
ne forte impleantur extranei viribus tuis, et labores tui sint in domo aliena, (Liber Proverbiorum 5, 10)
Respicit Dominus vias hominis, et omnes gressus ejus considerat. (Liber Proverbiorum 5, 21)
Sex sunt quæ odit Dominus, et septimum detestatur anima ejus: (Liber Proverbiorum 6, 16)
deprehensus quoque reddet septuplum, et omnem substantiam domus suæ tradet. (Liber Proverbiorum 6, 31)
De fenestra enim domus meæ per cancellos prospexi, (Liber Proverbiorum 7, 6)