Mosaico decorativo

Gefunden 8719 Ergebnisse für: Dom

  • Et loqueris ad eum, dicens : Hæc dicit Dominus : Occidisti, insuper et possedisti. Et post hæc addes : Hæc dicit Dominus : In loco hoc, in quo linxerunt canes sanguinem Naboth, lambent quoque sanguinem tuum. (Liber I Regum 21, 19)

  • Et ait Achab ad Eliam : Num invenisti me inimicum tibi ? Qui dixit : Inveni, eo quod venundatus sis, ut faceres malum in conspectu Domini. (Liber I Regum 21, 20)

  • Et dabo domum tuam sicut domum Jeroboam filii Nabat, et sicut domum Baasa filii Ahia : quia egisti ut me ad iracundiam provocares, et peccare fecisti Israël. (Liber I Regum 21, 22)

  • Sed et de Jezabel locutus est Dominus, dicens : Canes comedent Jezabel in agro Jezrahel. (Liber I Regum 21, 23)

  • Igitur non fuit alter talis sicut Achab, qui venundatus est ut faceret malum in conspectu Domini : concitavit enim eum Jezabel uxor sua, (Liber I Regum 21, 25)

  • et abominabilis factus est, in tantum ut sequeretur idola quæ fecerant Amorrhæi, quos consumpsit Dominus a facie filiorum Israël. (Liber I Regum 21, 26)

  • Et factus est sermo Domini ad Eliam Thesbiten, dicens : (Liber I Regum 21, 28)

  • Nonne vidisti humiliatum Achab coram me ? quia igitur humiliatus est mei causa, non inducam malum in diebus ejus, sed in diebus filii sui inferam malum domui ejus. (Liber I Regum 21, 29)

  • Dixitque Josaphat ad regem Israël : Sicut ego sum, ita et tu : populus meus et populus tuus unum sunt : et equites mei, equites tui. Dixitque Josaphat ad regem Israël : Quære, oro te, hodie sermonem Domini. (Liber I Regum 22, 5)

  • Congregavit ergo rex Israël prophetas, quadringentos circiter viros, et ait ad eos : Ire debeo in Ramoth Galaad ad bellandum, an quiescere ? Qui responderunt : Ascende, et dabit eam Dominus in manu regis. (Liber I Regum 22, 6)

  • Dixit autem Josaphat : Non est hic propheta Domini quispiam, ut interrogemus per eum ? (Liber I Regum 22, 7)

  • Et ait rex Israël ad Josaphat : Remansit vir unus per quem possumus interrogare Dominum : sed ego odi eum, quia non prophetat mihi bonum, sed malum : Michæas filius Jemla. Cui Josaphat ait : Ne loquaris ita, rex. (Liber I Regum 22, 8)


"A caridade é o metro com o qual o Senhor nos julgará." São Padre Pio de Pietrelcina