Gefunden 8719 Ergebnisse für: Dom
et noverit universa ecclesia hæc, quia non in gladio nec in hasta salvat Dominus: ipsius enim est bellum, et tradet vos in manus nostras. (Liber I Samuelis 17, 47)
Tulitque eum Saul in die illa, et non concessit ei ut reverteretur in domum patris sui. (Liber I Samuelis 18, 2)
Post diem autem alteram, invasit spiritus Dei malus Saul, et prophetabat in medio domus suæ: David autem psallebat manu sua, sicut per singulos dies. Tenebatque Saul lanceam, (Liber I Samuelis 18, 10)
Et timuit Saul David, eo quod Dominus esset cum eo, et a se recessisset. (Liber I Samuelis 18, 12)
In omnibus quoque viis suis David prudenter agebat, et Dominus erat cum eo. (Liber I Samuelis 18, 14)
Dixitque Saul ad David: Ecce filia mea major Merob: ipsam dabo tibi uxorem: tantummodo esto vir fortis, et præliare bella Domini. Saul autem reputabat, dicens: Non sit manus mea in eum, sed sit super eum manus Philisthinorum. (Liber I Samuelis 18, 17)
Et vidit Saul, et intellexit quod Dominus esset cum David. Michol autem filia Saul diligebat eum. (Liber I Samuelis 18, 28)
Et posuit animam suam in manu sua, et percussit Philisthæum, et fecit Dominus salutem magnam universo Israëli: vidisti, et lætatus es. Quare ergo peccas in sanguine innoxio, interficiens David, qui est absque culpa? (Liber I Samuelis 19, 5)
Quod cum audisset Saul, placatus voce Jonathæ, juravit: Vivit Dominus, quia non occidetur. (Liber I Samuelis 19, 6)
Et factus est spiritus Domini malus in Saul: sedebat autem in domo sua, et tenebat lanceam: porro David psallebat manu sua. (Liber I Samuelis 19, 9)
Misit ergo Saul satellites suos in domum David, ut custodirent eum, et interficeretur mane. Quod cum annuntiasset David Michol uxor sua, dicens: Nisi salvaveris te nocte hac, cras morieris: (Liber I Samuelis 19, 11)
Misit ergo Saul lictores, ut raperent David: qui cum vidissent cuneum prophetarum vaticinantium, et Samuelem stantem super eos, factus est etiam spiritus Domini in illis, et prophetare cœperunt etiam ipsi. (Liber I Samuelis 19, 20)