Mosaico decorativo

Gefunden 8719 Ergebnisse für: Dom

  • atque disperget in omnes gentes, et remanebitis pauci in nationibus, ad quas vos ducturus est Dominus. (Liber Deuteronomii 4, 27)

  • Cumque quæsieris ibi Dominum Deum tuum, invenies eum: si tamen toto corde quæsieris, et tota tribulatione animæ tuæ. (Liber Deuteronomii 4, 29)

  • Postquam te invenerint omnia quæ prædicta sunt, novissimo tempore reverteris ad Dominum Deum tuum, et audies vocem ejus. (Liber Deuteronomii 4, 30)

  • Quia Deus misericors Dominus Deus tuus est: non dimittet te, nec omnino delebit, neque obliviscetur pacti, in quo juravit patribus tuis. (Liber Deuteronomii 4, 31)

  • si fecit Deus ut ingrederetur, et tolleret sibi gentem de medio nationum, per tentationes, signa atque portenta, per pugnam et robustam manum, extentumque brachium, et horribiles visiones juxta omnia quæ fecit pro vobis Dominus Deus vester in Ægypto, videntibus oculis tuis: (Liber Deuteronomii 4, 34)

  • ut scires quoniam Dominus ipse est Deus, et non est alius præter eum. (Liber Deuteronomii 4, 35)

  • Scito ergo hodie, et cogitato in corde tuo quod Dominus ipse sit Deus in cælo sursum, et in terra deorsum, et non sit alius. (Liber Deuteronomii 4, 39)

  • Custodi præcepta ejus atque mandata, quæ ego præcipio tibi: ut bene sit tibi, et filiis tuis post te, et permaneas multo tempore super terram, quam Dominus Deus tuus daturus est tibi. (Liber Deuteronomii 4, 40)

  • Dominus Deus noster pepigit nobiscum fœdus in Horeb. (Liber Deuteronomii 5, 2)

  • Ego sequester et medius fui inter Dominum et vos in tempore illo, ut annuntiarem vobis verba ejus: timuistis enim ignem, et non ascendistis in montem. Et ait: (Liber Deuteronomii 5, 5)

  • Ego Dominus Deus tuus, qui eduxi te de terra Ægypti, de domo servitutis. (Liber Deuteronomii 5, 6)

  • Non adorabis ea, et non coles. Ego enim sum Dominus Deus tuus: Deus æmulator, reddens iniquitatem patrum super filios in tertiam et quartam generationem his qui oderunt me: (Liber Deuteronomii 5, 9)


"Deus ama quem segue o caminho da virtude." São Padre Pio de Pietrelcina