Gefunden 1368 Ergebnisse für: Dixit
Et præcepit illis vehementer ut nemo id sciret: et dixit dari illi manducare. (Evangelium secundum Marcum 5, 43)
Quæ cum exisset, dixit matri suæ: Quid petam? At illa dixit: Caput Joannis Baptistæ. (Evangelium secundum Marcum 6, 24)
Omnes enim viderunt eum, et conturbati sunt. Et statim locutus est cum eis, et dixit eis: Confidite, ego sum: nolite timere. (Evangelium secundum Marcum 6, 50)
At ille respondens, dixit eis: Bene prophetavit Isaias de vobis hypocritis, sicut scriptum est: Populus hic labiis me honorat, cor autem eorum longe est a me: (Evangelium secundum Marcum 7, 6)
Moyses enim dixit: Honora patrem tuum, et matrem tuam. Et: Qui maledixerit patri, vel matri, morte moriatur. (Evangelium secundum Marcum 7, 10)
Qui dixit illi: Sine prius saturari filios: non est enim bonum sumere panem filiorum, et mittere canibus. (Evangelium secundum Marcum 7, 27)
At illa respondit, et dixit illi: Utique Domine, nam et catelli comedunt sub mensa de micis puerorum. (Evangelium secundum Marcum 7, 28)
Et convocata turba cum discipulis suis, dixit eis: Si quis vult me sequi, deneget semetipsum: et tollat crucem suam, et sequatur me. (Evangelium secundum Marcum 8, 34)
Et respondens unus de turba, dixit: Magister, attuli filium meum ad te habentem spiritum mutum: (Evangelium secundum Marcum 9, 16)
Qui respondens eis, dixit: O generatio incredula, quamdiu apud vos ero? quamdiu vos patiar? afferte illum ad me. (Evangelium secundum Marcum 9, 18)
Et dixit illis: Hoc genus in nullo potest exire, nisi in oratione et jejunio. (Evangelium secundum Marcum 9, 28)
At ille respondens, dixit eis: Quid vobis præcepit Moyses? (Evangelium secundum Marcum 10, 3)
