Gefunden 1368 Ergebnisse für: Dixit

  • Dixit quoque Deus: Fiat firmamentum in medio aquarum: et dividat aquas ab aquis. (Liber Genesis 1, 6)

  • Dixit vero Deus: Congregentur aquæ, quæ sub cælo sunt, in locum unum: et appareat arida. Et factum est ita. (Liber Genesis 1, 9)

  • Dixit autem Deus: Fiant luminaria in firmamento cæli, et dividant diem ac noctem, et sint in signa et tempora, et dies et annos: (Liber Genesis 1, 14)

  • Dixit etiam Deus: Producant aquæ reptile animæ viventis, et volatile super terram sub firmamento cæli. (Liber Genesis 1, 20)

  • Dixit quoque Deus: Producat terra animam viventem in genere suo, jumenta, et reptilia, et bestias terræ secundum species suas. Factumque est ita. (Liber Genesis 1, 24)

  • Dixit quoque Dominus Deus: Non est bonum esse hominem solum: faciamus ei adjutorium simile sibi. (Liber Genesis 2, 18)

  • Sed et serpens erat callidior cunctis animantibus terræ quæ fecerat Dominus Deus. Qui dixit ad mulierem: Cur præcepit vobis Deus ut non comederetis de omni ligno paradisi? (Liber Genesis 3, 1)

  • Dixit autem serpens ad mulierem: Nequaquam morte moriemini. (Liber Genesis 3, 4)

  • Vocavitque Dominus Deus Adam, et dixit ei: Ubi es? (Liber Genesis 3, 9)

  • Cui dixit: Quis enim indicavit tibi quod nudus esses, nisi quod ex ligno de quo præceperam tibi ne comederes, comedisti? (Liber Genesis 3, 11)

  • Et dixit Dominus Deus ad mulierem: Quare hoc fecisti? Quæ respondit: Serpens decepit me, et comedi. (Liber Genesis 3, 13)

  • Mulieri quoque dixit: Multiplicabo ærumnas tuas, et conceptus tuos: in dolore paries filios, et sub viri potestate eris, et ipse dominabitur tui. (Liber Genesis 3, 16)


“Seja perseverante nas orações e nas santas leituras.” São Padre Pio de Pietrelcina