Gefunden 541 Ergebnisse für: Dies Dominica
Et observabuntur dies isti in mense Adar quartadecima et quintadecima die ejusdem mensis, cum omni studio et gaudio, in unum cœtum populi congregati, in cunctas deinceps generationes populi Israël. (Liber Esther 10, 13)
Fuitque dies illa tenebrarum et discriminis, tribulationis et angustiæ, et ingens formido super terram. (Liber Esther 11, 8)
Unde et vos inter ceteros festos dies, hanc habetote diem, et celebrate eam cum omni lætitia, ut et in posterum cognoscatur, (Liber Esther 16, 22)
Cumque in orbem transissent dies convivii, mittebat ad eos Job, et sanctificabat illos: consurgensque diluculo, offerebat holocausta pro singulis. Dicebat enim: Ne forte peccaverint filii mei, et benedixerint Deo in cordibus suis. Sic faciebat Job cunctis diebus. (Liber Iob 1, 5)
Pereat dies in qua natus sum, et nox in qua dictum est: Conceptus est homo. (Liber Iob 3, 3)
Dies ille vertatur in tenebras: non requirat eum Deus desuper, et non illustretur lumine. (Liber Iob 3, 4)
Militia est vita hominis super terram, et sicut dies mercenarii dies ejus. (Liber Iob 7, 1)
Dies mei velocius transierunt quam a texente tela succiditur, et consumpti sunt absque ulla spe. (Liber Iob 7, 6)
Desperavi: nequaquam ultra jam vivam: parce mihi, nihil enim sunt dies mei. (Liber Iob 7, 16)
(hesterni quippe sumus, et ignoramus, quoniam sicut umbra dies nostri sunt super terram), (Liber Iob 8, 9)
Dies mei velociores fuerunt cursore ; fugerunt, et non viderunt bonum. (Liber Iob 9, 25)
Numquid sicut dies hominis dies tui, et anni tui sicut humana sunt tempora, (Liber Iob 10, 5)