Gefunden 308 Ergebnisse für: Diem
Posuistis vos tempus miserationis Domini, et in arbitrium vestrum, diem constituistis ei. (Liber Iudith 8, 13)
Tunc Achior, videns virtutem quam fecit Deus Israël, relicto gentilitatis ritu, credidit Deo, et circumcidit carnem præputii sui, et appositus est ad populum Israël, et omnis successio generis ejus usque in hodiernum diem. (Liber Iudith 14, 6)
Dies autem victoriæ hujus festivitatis ab Hebræis in numero sanctorum dierum accipitur, et colitur a Judæis ex illo tempore usque in præsentem diem. (Liber Iudith 16, 31)
Summa autem epistolarum hæc fuit, ut omnes provinciæ scirent, et pararent se ad prædictam diem. (Liber Esther 3, 14)
At hi, qui in urbe Susan cædem exercuerant, tertiodecimo et quartodecimo die ejusdem mensis in cæde versati sunt: quintodecimo autem die percutere desierunt. Et idcirco eumdem diem constituerunt solemnem epularum atque lætitiæ. (Liber Esther 9, 18)
Hi vero Judæi, qui in oppidis non muratis ac villis morabantur, quartumdecimum diem mensis Adar conviviorum et gaudii decreverunt, ita ut exsultent in eo, et mittant sibi mutuo partes epularum et ciborum. (Liber Esther 9, 19)
ut quartamdecimam et quintamdecimam diem mensis Adar pro festis susciperent, et revertente semper anno solemni celebrarent honore: (Liber Esther 9, 21)
Venitque utraque sors in statutum ex illo jam tempore diem coram Deo universis gentibus: (Liber Esther 10, 11)
et numquam lætata sit ancilla tua, ex quo huc translata sum usque in præsentem diem, nisi in te, Domine Deus Abraham. (Liber Esther 14, 18)
Hanc enim diem, Deus omnipotens, mœroris et luctus, eis vertit in gaudium. (Liber Esther 16, 21)
Unde et vos inter ceteros festos dies, hanc habetote diem, et celebrate eam cum omni lætitia, ut et in posterum cognoscatur, (Liber Esther 16, 22)
Per diem incurrent tenebras, et quasi in nocte, sic palpabunt in meridie. (Liber Iob 5, 14)
