Gefunden 898 Ergebnisse für: Dicens

  • Et cum hæc dixisset, abiit, et vocavit Mariam sororem suam silentio, dicens: Magister adest, et vocat te. (Evangelium secundum Ioannem 11, 28)

  • Jesus autem respondit eis, dicens: Venit hora, ut clarificetur Filius hominis. (Evangelium secundum Ioannem 12, 23)

  • Hæc autem cum dixisset, unus assistens ministrorum dedit alapam Jesu, dicens: Sic respondes pontifici? (Evangelium secundum Ioannem 18, 22)

  • Dixerunt ergo ad invicem: Non scindamus eam, sed sortiamur de illa cujus sit. Ut Scriptura impleretur, dicens: Partiti sunt vestimenta mea sibi: et in vestem meam miserunt sortem. Et milites quidem hæc fecerunt. (Evangelium secundum Ioannem 19, 24)

  • Aliis etiam verbis plurimis testificatus est, et exhortabatur eos, dicens: Salvamini a generatione ista prava. (Actus Apostolorum 2, 40)

  • Vos estis filii prophetarum, et testamenti quod disposuit Deus ad patres nostros, dicens ad Abraham: Et in semine tuo benedicentur omnes familiæ terræ. (Actus Apostolorum 3, 25)

  • dicens: Præcipiendo præcepimus vobis ne doceretis in nomine isto, et ecce replestis Jerusalem doctrina vestra: et vultis inducere super nos sanguinem hominis istius. (Actus Apostolorum 5, 28)

  • Ante hos enim dies extitit Theodas, dicens se esse aliquem, cui consensit numerus virorum circiter quadringentorum: qui occisus est, et omnes qui credebant ei, dissipati sunt, et redacti ad nihilum. (Actus Apostolorum 5, 36)

  • Sequenti vero die apparuit illis litigantibus: et reconciliabat eos in pace, dicens: Viri, fratres estis: ut quid nocetis alterutrum? (Actus Apostolorum 7, 26)

  • Qui autem injuriam faciebat proximo, repulit eum, dicens: Quis te constituit principem et judicem super nos? (Actus Apostolorum 7, 27)

  • Moyses autem videns, admiratus est visum. Et accedente illo ut consideraret, facta est ad eum vox Domini, dicens: (Actus Apostolorum 7, 31)

  • Positis autem genibus, clamavit voce magna, dicens: Domine, ne statuas illis hoc peccatum. Et cum hoc dixisset, obdormivit in Domino. Saulus autem erat consentiens neci ejus. (Actus Apostolorum 7, 59)


“Um dia você verá surgir o infalível triunfo da justiça Divina sobre a injustiça humana”. São Padre Pio de Pietrelcina