Gefunden 5132 Ergebnisse für: Deuteronomy I Moses Autem Legem
In cogitationibus enim impii interrogatio erit ; sermonum autem illius auditio ad Deum veniet, ad correptionem iniquitatum illius. (Liber Sapientiae 1, 9)
Custodite ergo vos a murmuratione quæ nihil prodest, et a detractione parcite linguæ: quoniam sermo obscurus in vacuum non ibit, os autem quod mentitur occidit animam. (Liber Sapientiae 1, 11)
Impii autem manibus et verbis accersierunt illam, et æstimantes illam amicam, defluxerunt ; et sponsiones posuerunt ad illam, quoniam digni sunt qui sint ex parte illius. (Liber Sapientiae 1, 16)
sit autem fortitudo nostra lex justitiæ ; quod enim infirmum est, inutile invenitur. (Liber Sapientiae 2, 11)
Invidia autem diaboli mors introivit in orbem terrarum: (Liber Sapientiae 2, 24)
imitantur autem illum qui sunt ex parte illius. (Liber Sapientiae 2, 25)
Justorum autem animæ in manu Dei sunt, et non tanget illos tormentum mortis. (Liber Sapientiae 3, 1)
et quod a nobis est iter exterminium ; illi autem sunt in pace: (Liber Sapientiae 3, 3)
Impii autem secundum quæ cogitaverunt correptionem habebunt: qui neglexerunt justum, et a Domino recesserunt. (Liber Sapientiae 3, 10)
Filii autem adulterorum in inconsummatione erunt, et ab iniquo thoro semen exterminabitur. (Liber Sapientiae 3, 16)
Multigena autem impiorum multitudo non erit utilis, et spuria vitulamina non dabunt radices altas, nec stabile firmamentum collocabunt. (Liber Sapientiae 4, 3)
Justus autem si morte præoccupatus fuerit, in refrigerio erit ; (Liber Sapientiae 4, 7)