Gefunden 1935 Ergebnisse für: Deus Promissionem
ut scires quoniam Dominus ipse est Deus, et non est alius præter eum. (Liber Deuteronomii 4, 35)
Scito ergo hodie, et cogitato in corde tuo quod Dominus ipse sit Deus in cælo sursum, et in terra deorsum, et non sit alius. (Liber Deuteronomii 4, 39)
Custodi præcepta ejus atque mandata, quæ ego præcipio tibi: ut bene sit tibi, et filiis tuis post te, et permaneas multo tempore super terram, quam Dominus Deus tuus daturus est tibi. (Liber Deuteronomii 4, 40)
Dominus Deus noster pepigit nobiscum fœdus in Horeb. (Liber Deuteronomii 5, 2)
Ego Dominus Deus tuus, qui eduxi te de terra Ægypti, de domo servitutis. (Liber Deuteronomii 5, 6)
Non adorabis ea, et non coles. Ego enim sum Dominus Deus tuus: Deus æmulator, reddens iniquitatem patrum super filios in tertiam et quartam generationem his qui oderunt me: (Liber Deuteronomii 5, 9)
Observa diem sabbati, ut sanctifices eum, sicut præcepit tibi Dominus Deus tuus. (Liber Deuteronomii 5, 12)
Memento quod et ipse servieris in Ægypto, et eduxerit te inde Dominus Deus tuus in manu forti, et brachio extento. Idcirco præcepit tibi ut observares diem sabbati. (Liber Deuteronomii 5, 15)
Honora patrem tuum et matrem, sicut præcepit tibi Dominus Deus tuus, ut longo vivas tempore, et bene sit tibi in terra, quam Dominus Deus tuus daturus est tibi. (Liber Deuteronomii 5, 16)
Ecce ostendit nobis Dominus Deus noster majestatem et magnitudinem suam: vocem ejus audivimus de medio ignis, et probavimus hodie, quod loquente Deo cum homine, vixerit homo. (Liber Deuteronomii 5, 24)
Tu magis accede: et audi cuncta quæ dixerit Dominus Deus noster tibi: loquerisque ad nos, et nos audientes faciemus ea. (Liber Deuteronomii 5, 27)
Custodite igitur et facite quæ præcepit Dominus Deus vobis: non declinabitis neque ad dexteram, neque ad sinistram: (Liber Deuteronomii 5, 32)
