Mosaico decorativo

Gefunden 2668 Ergebnisse für: Deus Jerusalem

  • Vobis enim est repromissio, et filiis vestris, et omnibus qui longe sunt, quoscumque advocaverit Dominus Deus noster. (Actus Apostolorum 2, 39)

  • Fiebat autem omni animæ timor: multa quoque prodigia et signa per Apostolos in Jerusalem fiebant, et metus erat magnus in universis. (Actus Apostolorum 2, 43)

  • Deus Abraham, et Deus Isaac, et Deus Jacob, Deus patrum nostrorum glorificavit filium suum Jesum, quem vos quidem tradidistis, et negastis ante faciem Pilati, judicante illo dimitti. (Actus Apostolorum 3, 13)

  • auctorem vero vitæ interfecistis, quem Deus suscitavit a mortuis, cujus nos testes sumus. (Actus Apostolorum 3, 15)

  • Deus autem, quæ prænuntiavit per os omnium prophetarum, pati Christum suum, sic implevit. (Actus Apostolorum 3, 18)

  • quem oportet quidem cælum suscipere usque in tempora restitutionis omnium quæ locutus est Deus per os sanctorum suorum a sæculo prophetarum. (Actus Apostolorum 3, 21)

  • Moyses quidem dixit: Quoniam prophetam suscitabit vobis Dominus Deus vester de fratribus vestris, tamquam me: ipsum audietis juxta omnia quæcumque locutus fuerit vobis. (Actus Apostolorum 3, 22)

  • Vos estis filii prophetarum, et testamenti quod disposuit Deus ad patres nostros, dicens ad Abraham: Et in semine tuo benedicentur omnes familiæ terræ. (Actus Apostolorum 3, 25)

  • Vobis primum Deus suscitans filium suum, misit eum benedicentem vobis: ut convertat se unusquisque a nequitia sua. (Actus Apostolorum 3, 26)

  • Factum est autem in crastinum, ut congregarentur principes eorum, et seniores, et scribæ, in Jerusalem: (Actus Apostolorum 4, 5)

  • notum sit omnibus vobis, et omni plebi Israël, quia in nomine Domini nostri Jesu Christi Nazareni, quem vos crucifixistis, quem Deus suscitavit a mortuis, in hoc iste astat coram vobis sanus. (Actus Apostolorum 4, 10)

  • dicentes: Quid faciemus hominibus istis? quoniam quidem notum signum factum est per eos omnibus habitantibus Jerusalem: manifestum est, et non possumus negare. (Actus Apostolorum 4, 16)


"Diga ao Senhor: Faça em mim segundo a Tua vontade, mas antes de mandar-me o sofrimento, dê-me forças para que eu possa sofrer com amor.". São Padre Pio de Pietrelcina