Mosaico decorativo

Gefunden 2668 Ergebnisse für: Deus Jerusalem

  • Et invocaverunt Dominum misericordem, et expandentes manus suas extulerunt ad cælum: et Sanctus, Dominus Deus, audivit cito vocem ipsorum. (Liber Ecclesiasticus 48, 22)

  • Visio Isaiæ, filii Amos, quam vidit super Judam et Jerusalem, in diebus Oziæ, Joathan, Achaz, et Ezechiæ, regum Juda. (Liber Isaiae 1, 1)

  • Propter hoc ait Dominus, Deus exercituum, Fortis Israël: Heu ! consolabor super hostibus meis, et vindicabor de inimicis meis. (Liber Isaiae 1, 24)

  • Verbum quod vidit Isaias, filius Amos, super Juda et Jerusalem. (Liber Isaiae 2, 1)

  • et ibunt populi multi, et dicent: Venite, et ascendamus ad montem Domini, et ad domum Dei Jacob ; et docebit nos vias suas, et ambulabimus in semitis ejus, quia de Sion exibit lex, et verbum Domini de Jerusalem. (Liber Isaiae 2, 3)

  • Ecce enim Dominator, Dominus exercituum, auferet a Jerusalem et a Juda validum et fortem, omne robur panis, et omne robur aquæ ; (Liber Isaiae 3, 1)

  • Ruit enim Jerusalem, et Judas concidit, quia lingua eorum et adinventiones eorum contra Dominum, ut provocarent oculos majestatis ejus. (Liber Isaiae 3, 8)

  • Quare atteritis populum meum, et facies pauperum commolitis? dicit Dominus Deus exercituum. (Liber Isaiae 3, 15)

  • Et erit: omnis qui relictus fuerit in Sion, et residuus in Jerusalem, Sanctus vocabitur, omnis qui scriptus est in vita in Jerusalem. (Liber Isaiae 4, 3)

  • Si abluerit Dominus sordes filiarum Sion, et sanguinem Jerusalem laverit de medio ejus, in spiritu judicii, et spiritu ardoris. (Liber Isaiae 4, 4)

  • Nunc ergo, habitatores Jerusalem et viri Juda, judicate inter me et vineam meam. (Liber Isaiae 5, 3)

  • Et exaltabitur Dominus exercituum in judicio ; et Deus sanctus sanctificabitur in justitia. (Liber Isaiae 5, 16)


"Nas tribulações é necessário ter fé em Deus." São Padre Pio de Pietrelcina