Gefunden 2668 Ergebnisse für: Deus Jerusalem
Adjuro vos, filiæ Jerusalem, si inveneritis dilectum meum, ut nuntietis ei quia amore langueo. (Canticum Canticorum 5, 8)
Guttur illius suavissimum, et totus desiderabilis. Talis est dilectus meus, et ipse est amicus meus, filiæ Jerusalem. (Canticum Canticorum 5, 16)
Sponsus. Pulchra es, amica mea ; suavis, et decora sicut Jerusalem ; terribilis ut castrorum acies ordinata. (Canticum Canticorum 6, 3)
Sponsus. Adjuro vos, filiæ Jerusalem, ne suscitetis, neque evigilare faciatis dilectam, donec ipsa velit. (Canticum Canticorum 8, 4)
Benignus est enim spiritus sapientiæ, et non liberabit maledicum a labiis suis: quoniam renum illius testis est Deus, et cordis illius scrutator est verus, et linguæ ejus auditor. (Liber Sapientiae 1, 6)
Quoniam Deus mortem non fecit, nec lætatur in perditione vivorum. (Liber Sapientiae 1, 13)
Quoniam Deus creavit hominem inexterminabilem, et ad imaginem similitudinis suæ fecit illum. (Liber Sapientiae 2, 23)
In paucis vexati, in multis bene disponentur, quoniam Deus tentavit eos, et invenit illos dignos se. (Liber Sapientiae 3, 5)
Videbunt enim finem sapientis, et non intelligent quid cogitaverit de illo Deus, et quare munierit illum Dominus. (Liber Sapientiae 4, 17)
Non enim subtrahet personam cujusquam Deus, nec verebitur magnitudinem ejus cujusquam, quoniam pusillum et magnum ipse fecit, et æqualiter cura est illi de omnibus. (Liber Sapientiae 6, 8)
Mihi autem dedit Deus dicere ex sententia, et præsumere digna horum quæ mihi dantur: quoniam ipse sapientiæ dux est, et sapientium emendator. (Liber Sapientiae 7, 15)
Neminem enim diligit Deus, nisi eum qui cum sapientia inhabitat. (Liber Sapientiae 7, 28)