Gefunden 1941 Ergebnisse für: Deus Ducibus
Clamans autem Achimaas, dixit ad regem: Salve rex. Et adorans regem coram eo pronus in terram, ait: Benedictus Dominus Deus tuus, qui conclusit homines qui levaverunt manus suas contra dominum meum regem. (Liber II Samuelis 18, 28)
Diligis odientes te, et odio habes diligentes te: et ostendisti hodie quia non curas de ducibus tuis et de servis tuis: et vere cognovi modo, quia si Absalom viveret, et omnes nos occubuissemus, tunc placeret tibi. (Liber II Samuelis 19, 6)
Et Amasæ dicite: Nonne os meum, et caro mea es? hæc faciat mihi Deus, et hæc addat, si non magister militiæ fueris coram me omni tempore pro Joab. (Liber II Samuelis 19, 13)
sepelierunt ea cum ossibus Saul et Jonathæ filii ejus in terra Benjamin, in latere, in sepulchro Cis patris ejus: feceruntque omnia quæ præceperat rex, et repropitiatus est Deus terræ post hæc. (Liber II Samuelis 21, 14)
Deus fortis meus: sperabo in eum ; scutum meum, et cornu salutis meæ: elevator meus, et refugium meum ; salvator meus: de iniquitate liberabis me. (Liber II Samuelis 22, 3)
Deus, immaculata via ejus ; eloquium Domini igne examinatum: scutum est omnium sperantium in se. (Liber II Samuelis 22, 31)
Quis est Deus præter Dominum, et quis fortis præter Deum nostrum? (Liber II Samuelis 22, 32)
Deus qui accinxit me fortitudine, et complanavit perfectam viam meam. (Liber II Samuelis 22, 33)
Vivit Dominus, et benedictus Deus meus, et exaltabitur Deus fortis salutis meæ. (Liber II Samuelis 22, 47)
Deus qui das vindictas mihi, et dejicis populos sub me. (Liber II Samuelis 22, 48)
Dixit Deus Israël mihi, locutus est fortis Israël: Dominator hominum, justus dominator in timore Dei, (Liber II Samuelis 23, 3)
Dixitque Joab regi: Adaugeat Dominus Deus tuus ad populum tuum, quantus nunc est, iterumque centuplicet in conspectu domini mei regis: sed quid sibi dominus meus rex vult in re hujuscemodi? (Liber II Samuelis 24, 3)