Gefunden 1931 Ergebnisse für: Deus Azaria
Quam pulchri super montes pedes annuntiantis et prædicantis pacem ; annuntiantis bonum, prædicantis salutem, dicentis Sion: Regnabit Deus tuus ! (Liber Isaiae 52, 7)
Quoniam non in tumultu exibitis, nec in fuga properabitis ; præcedet enim vos Dominus, et congregabit vos Deus Israël. (Liber Isaiae 52, 12)
Quia dominabitur tui qui fecit te, Dominus exercituum nomen ejus, et redemptor tuus, Sanctus Israël: Deus omnis terræ vocabitur. (Liber Isaiae 54, 5)
Quia ut mulierem derelictam et mœrentem spiritu vocavit te Dominus, et uxorem ab adolescentia abjectam, dixit Deus tuus. (Liber Isaiae 54, 6)
Ait Dominus Deus, qui congregat dispersos Israël: Adhuc congregabo ad eum congregatos ejus. (Liber Isaiae 56, 8)
Non est pax impiis, dicit Dominus Deus. (Liber Isaiae 57, 21)
Non erit tibi amplius sol ad lucendum per diem, nec splendor lunæ illuminabit te: sed erit tibi Dominus in lucem sempiternam, et Deus tuus in gloriam tuam. (Liber Isaiae 60, 19)
Sicut enim terra profert germen suum, et sicut hortus semen suum germinat, sic Dominus Deus germinabit justitiam et laudem coram universis gentibus. (Liber Isaiae 61, 11)
Habitabit enim juvenis cum virgine, et habitabunt in te filii tui ; et gaudebit sponsus super sponsam, et gaudebit super te Deus tuus. (Liber Isaiae 62, 5)
A sæculo non audierunt, neque auribus perceperunt ; oculus non vidit, Deus, absque te, quæ præparasti exspectantibus te. (Liber Isaiae 64, 4)
Propter hoc hæc dicit Dominus Deus: Ecce servi mei comedent, et vos esurietis ; ecce servi mei bibent, et vos sitietis ; (Liber Isaiae 65, 13)
et dimittetis nomen vestrum in juramentum electis meis ; et interficiet te Dominus Deus, et servos suos vocabit nomine alio: (Liber Isaiae 65, 15)