Mosaico decorativo

Gefunden 1962 Ergebnisse für: Deus Adam

  • Vidi afflictionem quam dedit Deus filiis hominum, ut distendantur in ea. (Liber Ecclesiastes 3, 10)

  • Cuncta fecit bona in tempore suo, et mundum tradidit disputationi eorum, ut non inveniat homo opus quod operatus est Deus ab initio usque ad finem. (Liber Ecclesiastes 3, 11)

  • Didici quod omnia opera quæ fecit Deus perseverent in perpetuum ; non possumus eis quidquam addere, nec auferre, quæ fecit Deus ut timeatur. (Liber Ecclesiastes 3, 14)

  • Quod factum est, ipsum permanet ; quæ futura sunt jam fuerunt, et Deus instaurat quod abiit. (Liber Ecclesiastes 3, 15)

  • et dixi in corde meo: Justum et impium judicabit Deus, et tempus omnis rei tunc erit. (Liber Ecclesiastes 3, 17)

  • Dixi in corde meo de filiis hominum, ut probaret eos Deus, et ostenderet similes esse bestiis. (Liber Ecclesiastes 3, 18)

  • Quis novit si spiritus filiorum Adam ascendat sursum, et si spiritus jumentorum descendat deorsum? (Liber Ecclesiastes 3, 21)

  • Ne temere quid loquaris, neque cor tuum sit velox ad proferendum sermonem coram Deo. Deus enim in cælo, et tu super terram ; idcirco sint pauci sermones tui. (Liber Ecclesiastes 5, 1)

  • Ne dederis os tuum ut peccare facias carnem tuam, neque dicas coram angelo: Non est providentia: ne forte iratus Deus contra sermones tuos dissipet cuncta opera manuum tuarum. (Liber Ecclesiastes 5, 5)

  • Hoc itaque visum est mihi bonum, ut comedat quis et bibat, et fruatur lætitia ex labore suo quo laboravit ipse sub sole, numero dierum vitæ suæ quos dedit ei Deus ; et hæc est pars illius. (Liber Ecclesiastes 5, 17)

  • Et omni homini cui dedit Deus divitias atque substantiam, potestatemque ei tribuit ut comedat ex eis, et fruatur parte sua, et lætetur de labore suo: hoc est donum Dei. (Liber Ecclesiastes 5, 18)

  • Non enim satis recordabitur dierum vitæ suæ, eo quod Deus occupet deliciis cor ejus. (Liber Ecclesiastes 5, 19)


"No juízo final daremos contas a Deus até de uma palavra inútil que tenhamos dito." São Padre Pio de Pietrelcina