Gefunden 1962 Ergebnisse für: Deus Adam
Deus virtutum, converte nos, et ostende faciem tuam, et salvi erimus. (Liber Psalmorum 79, 8)
Deus virtutum, convertere, respice de cælo, et vide, et visita vineam istam: (Liber Psalmorum 79, 15)
Domine Deus virtutum, converte nos, et ostende faciem tuam, et salvi erimus. (Liber Psalmorum 79, 20)
non erit in te deus recens, neque adorabis deum alienum. (Liber Psalmorum 80, 10)
Ego enim sum Dominus Deus tuus, qui eduxi te de terra Ægypti. Dilata os tuum, et implebo illud. (Liber Psalmorum 80, 11)
Psalmus Asaph. Deus stetit in synagoga deorum ; in medio autem deos dijudicat. (Liber Psalmorum 81, 1)
Surge, Deus, judica terram, quoniam tu hæreditabis in omnibus gentibus. (Liber Psalmorum 81, 8)
Deus, quis similis erit tibi? ne taceas, neque compescaris, Deus: (Liber Psalmorum 82, 2)
Deus meus, pone illos ut rotam, et sicut stipulam ante faciem venti. (Liber Psalmorum 82, 14)
Etenim passer invenit sibi domum, et turtur nidum sibi, ubi ponat pullos suos: altaria tua, Domine virtutum, rex meus, et Deus meus. (Liber Psalmorum 83, 4)
Etenim benedictionem dabit legislator ; ibunt de virtute in virtutem: videbitur Deus deorum in Sion. (Liber Psalmorum 83, 8)
Domine Deus virtutum, exaudi orationem meam ; auribus percipe, Deus Jacob. (Liber Psalmorum 83, 9)