Gefunden 1962 Ergebnisse für: Deus Adam
Numquid Deus docebit quispiam scientiam, qui excelsos judicat? (Liber Iob 21, 22)
an non cogitas quod Deus excelsior cælo sit, et super stellarum verticem sublimetur? (Liber Iob 22, 12)
Et dicis: Quid enim novit Deus? et quasi per caliginem judicat. (Liber Iob 22, 13)
Deus mollivit cor meum, et Omnipotens conturbavit me. (Liber Iob 23, 16)
De civitatibus fecerunt viros gemere, et anima vulneratorum clamavit: et Deus inultum abire non patitur. (Liber Iob 24, 12)
Dedit ei Deus locum pœnitentiæ, et ille abutitur eo in superbiam: oculi autem ejus sunt in viis illius. (Liber Iob 24, 23)
Vivit Deus, qui abstulit judicium meum, et Omnipotens, qui ad amaritudinem adduxit animam meam. (Liber Iob 27, 2)
Quæ est enim spes hypocritæ, si avare rapiat, et non liberet Deus animam ejus? (Liber Iob 27, 8)
Numquid Deus audiet clamorem ejus, cum venerit super eum angustia? (Liber Iob 27, 9)
Deus intelligit viam ejus, et ipse novit locum illius. (Liber Iob 28, 23)
Quis mihi tribuat ut sim juxta menses pristinos, secundum dies quibus Deus custodiebat me? (Liber Iob 29, 2)
sicut fui in diebus adolescentiæ meæ, quando secreto Deus erat in tabernaculo meo: (Liber Iob 29, 4)