Mosaico decorativo

Gefunden 10 Ergebnisse für: Descendentes

  • Viditque in somnis scalam stantem super terram, et cacumen illius tangens cælum: angelos quoque Dei ascendentes et descendentes per eam, (Liber Genesis 28, 12)

  • Descendentes igitur fratres Joseph decem, ut emerent frumenta in Ægypto, (Liber Genesis 42, 3)

  • steterunt aquæ descendentes in loco uno, et ad instar montis intumescentes apparebant procul, ab urbe quæ vocatur Adom usque ad locum Sarthan: quæ autem inferiores erant, in mare Solitudinis (quod nunc vocatur Mortuum) descenderunt, usquequo omnino deficerent. (Liber Iosue 3, 16)

  • Et postea descendentes pugnaverunt contra Chananæum, qui habitabat in montanis, et ad meridiem, et in campestribus. (Liber Iudicum 1, 9)

  • Descendentes autem fratres ejus et universa cognatio, tulerunt corpus ejus, et sepelierunt inter Saraa et Esthaol in sepulchro patris sui Manue: judicavitque Israël viginti annis. (Liber Iudicum 16, 31)

  • Porro filii Israël descendentes de Bethulia, venerunt ad eum: quem solventes, duxerunt ad Bethuliam, atque in medium populi illum statuentes, percunctati sunt quid rerum esset quod illum vinctum Assyrii reliquissent. (Liber Iudith 6, 10)

  • ut nefarii homines uno die ad inferos descendentes, reddant imperio nostro pacem, quam turbaverant. Pergensque Mardochæus, fecit omnia quæ ei mandaverat Esther. (Liber Esther 13, 7)

  • Et dicit ei: Amen, amen dico vobis, videbitis cælum apertum, et angelos Dei ascendentes, et descendentes supra Filium hominis. (Evangelium secundum Ioannem 1, 51)

  • Et quidam descendentes de Judæa docebant fratres: Quia nisi circumcidamini secundum morem Moysi, non potestis salvari. (Actus Apostolorum 15, 1)

  • Qui ergo in vobis, ait, potentes sunt, descendentes simul, si quod est in viro crimen, accusent eum. (Actus Apostolorum 25, 5)


"Diante de Deus ajoelhe-se sempre." São Padre Pio de Pietrelcina