Gefunden 1045 Ergebnisse für: Deo
Tunc Achior, videns virtutem quam fecit Deus Israël, relicto gentilitatis ritu, credidit Deo, et circumcidit carnem præputii sui, et appositus est ad populum Israël, et omnis successio generis ejus usque in hodiernum diem. (Liber Iudith 14, 6)
quia fecisti viriliter, et confortatum est cor tuum, eo quod castitatem amaveris, et post virum tuum, alterum nescieris: ideo et manus Domini confortavit te, et ideo eris benedicta in æternum. (Liber Iudith 15, 11)
Hymnum cantemus Domino ; hymnum novum cantemus Deo nostro. (Liber Iudith 16, 15)
Dixitque Mardochæus: A Deo facta sunt ista. (Liber Esther 10, 4)
Venitque utraque sors in statutum ex illo jam tempore diem coram Deo universis gentibus: (Liber Esther 10, 11)
(libenter enim pro salute Israël etiam vestigia pedum ejus deosculari paratus essem), (Liber Esther 13, 13)
sed timui ne honorem Dei mei transferrem ad hominem, et ne quemquam adorarem, excepto Deo meo. (Liber Esther 13, 14)
coluimus enim deos eorum. Justus es Domine: (Liber Esther 14, 7)
Memento, Domine, et ostende te nobis in tempore tribulationis nostræ, et da mihi fiduciam, Domine rex deorum, et universæ potestatis: (Liber Esther 14, 12)
Pro quo scelere ante portas hujus urbis, id est, Susan, et ipse qui machinatus est, et omnis cognatio ejus pendet in patibulis: non nobis, sed Deo reddente ei quod meruit. (Liber Esther 16, 18)
Cumque in orbem transissent dies convivii, mittebat ad eos Job, et sanctificabat illos: consurgensque diluculo, offerebat holocausta pro singulis. Dicebat enim: Ne forte peccaverint filii mei, et benedixerint Deo in cordibus suis. Sic faciebat Job cunctis diebus. (Liber Iob 1, 5)
Dixit autem illi uxor sua: Adhuc tu permanes in simplicitate tua? Benedic Deo, et morere. (Liber Iob 2, 9)