Gefunden 1517 Ergebnisse für: Dei
nobis autem revelavit Deus per Spiritum suum: Spiritus enim omnia scrutatur, etiam profunda Dei. (Epistula I ad Corinthios 2, 10)
Quis enim hominum scit quæ sunt hominis, nisi spiritus hominis, qui in ipso est? ita et quæ Dei sunt, nemo cognovit, nisi Spiritus Dei. (Epistula I ad Corinthios 2, 11)
Animalis autem homo non percipit ea quæ sunt Spiritus Dei: stultitia enim est illi, et non potest intelligere: quia spiritualiter examinatur. (Epistula I ad Corinthios 2, 14)
Dei enim sumus adjutores: Dei agricultura estis, Dei ædificatio estis. (Epistula I ad Corinthios 3, 9)
Secundum gratiam Dei, quæ data est mihi, ut sapiens architectus fundamentum posui: alius autem superædificat. Unusquisque autem videat quomodo superædificet. (Epistula I ad Corinthios 3, 10)
Nescitis quia templum Dei estis, et Spiritus Dei habitat in vobis? (Epistula I ad Corinthios 3, 16)
Si quis autem templum Dei violaverit, disperdet illum Deus. Templum enim Dei sanctum est, quod estis vos. (Epistula I ad Corinthios 3, 17)
vos autem Christi: Christus autem Dei. (Epistula I ad Corinthios 3, 23)
Sic nos existimet homo ut ministros Christi, et dispensatores mysteriorum Dei. (Epistula I ad Corinthios 4, 1)
Non enim in sermone est regnum Dei, sed in virtute. (Epistula I ad Corinthios 4, 20)
An nescitis quia iniqui regnum Dei non possidebunt? Nolite errare: neque fornicarii, neque idolis servientes, neque adulteri, (Epistula I ad Corinthios 6, 9)
neque molles, neque masculorum concubitores, neque fures, neque avari, neque ebriosi, neque maledici, neque rapaces regnum Dei possidebunt. (Epistula I ad Corinthios 6, 10)