Gefunden 965 Ergebnisse für: David
Sicut turris David collum tuum, quæ ædificata est cum propugnaculis ; mille clypei pendent ex ea, omnis armatura fortium. (Canticum Canticorum 4, 4)
Posuit David, puero suo, excitare regem ex ipso fortissimum, et in throno honoris sedentem in sempiternum. (Liber Ecclesiasticus 24, 34)
Et testamentum David regi filio Jesse de tribu Juda, hæreditas ipsi et semini ejus: ut daret sapientiam in cor nostrum, judicare gentem suam in justitia, ne abolerentur bona ipsorum: et gloriam ipsorum in gentem eorum æternam fecit. (Liber Ecclesiasticus 45, 31)
Post hæc surrexit Nathan, propheta in diebus David. (Liber Ecclesiasticus 47, 1)
Et quasi adeps separatus a carne, sic David a filiis Israël. (Liber Ecclesiasticus 47, 2)
Dedit autem reliquum Jacob, et David de ipsa stirpe. (Liber Ecclesiasticus 47, 25)
et relicta est gens perpauca, et princeps in domo David. (Liber Ecclesiasticus 48, 17)
nam fecit Ezechias quod placuit Deo, et fortiter ivit in via David patris sui, quam mandavit illi Isaias, propheta magnus, et fidelis in conspectu Dei. (Liber Ecclesiasticus 48, 25)
Præter David et Ezechiam et Josiam, omnes peccatum commiserunt: (Liber Ecclesiasticus 49, 5)
Et nuntiaverunt domui David, dicentes: Requievit Syria super Ephraim. Et commotum est cor ejus, et cor populi ejus, sicut moventur ligna silvarum a facie venti. (Liber Isaiae 7, 2)
Et dixit: Audite ergo, domus David. Numquid parum vobis est molestos esse hominibus, quia molesti estis et Deo meo? (Liber Isaiae 7, 13)
Multiplicabitur ejus imperium, et pacis non erit finis ; super solium David, et super regnum ejus sedebit, ut confirmet illud et corroboret in judicio et justitia, amodo et usque in sempiternum: zelus Domini exercituum faciet hoc. (Liber Isaiae 9, 7)