Gefunden 965 Ergebnisse für: David
Et ait Nathan ad David: Omnia quæ in corde tuo sunt, fac: Deus enim tecum est. (Liber I Paralipomenon 17, 2)
Vade, et loquere David servo meo: Hæc dicit Dominus: Non ædificabis tu mihi domum ad habitandum. (Liber I Paralipomenon 17, 4)
Nunc itaque sic loqueris ad servum meum David: Hæc dicit Dominus exercituum: Ego tuli te, cum in pascuis sequereris gregem, ut esses dux populi mei Israël: (Liber I Paralipomenon 17, 7)
Juxta omnia verba hæc, et juxta universam visionem istam, sic locutus est Nathan ad David. (Liber I Paralipomenon 17, 15)
Cumque venisset rex David, et sedisset coram Domino, dixit: Quis ego sum, Domine Deus, et quæ domus mea, ut præstares mihi talia? (Liber I Paralipomenon 17, 16)
Quid ultra addere potest David, cum ita glorificaveris servum tuum, et cognoveris eum? (Liber I Paralipomenon 17, 18)
Permaneatque et magnificetur nomen tuum usque in sempiternum, et dicatur: Dominus exercituum Deus Israël, et domus David servi ejus permanens coram eo. (Liber I Paralipomenon 17, 24)
Factum est autem post hæc, ut percuteret David Philisthiim, et humiliaret eos, et tolleret Geth et filias ejus de manu Philisthiim, (Liber I Paralipomenon 18, 1)
percuteretque Moab, et fierent Moabitæ servi David, offerentes ei munera. (Liber I Paralipomenon 18, 2)
Eo tempore percussit David etiam Adarezer regem Soba regionis Hemath, quando perrexit ut dilataret imperium suum usque ad flumen Euphraten. (Liber I Paralipomenon 18, 3)
Cepit ergo David mille quadrigas ejus, et septem millia equitum, ac viginti millia virorum peditum, subnervavitque omnes equos curruum, exceptis centum quadrigis, quas reservavit sibi. (Liber I Paralipomenon 18, 4)
Supervenit autem et Syrus Damascenus, ut auxilium præberet Adarezer regi Soba: sed et hujus percussit David viginti duo millia virorum. (Liber I Paralipomenon 18, 5)
