Mosaico decorativo

Gefunden 965 Ergebnisse für: David

  • Cognovit autem Saul vocem David, et dixit: Numquid vox hæc tua, fili mi David? Et ait David: Vox mea, domine mi rex. (Liber I Samuelis 26, 17)

  • Et ait Saul: Peccavi: revertere, fili mi David: nequaquam enim ultra tibi malefaciam, eo quod pretiosa fuerit anima mea in oculis tuis hodie: apparet enim quod stulte egerim, et ignoraverim multa nimis. (Liber I Samuelis 26, 21)

  • Et respondens David, ait: Ecce hasta regis: transeat unus de pueris regis, et tollat eam. (Liber I Samuelis 26, 22)

  • Ait ergo Saul ad David: Benedictus tu, fili mi David: et quidem faciens facies, et potens poteris. Abiit autem David in viam suam, et Saul reversus est in locum suum. (Liber I Samuelis 26, 25)

  • Et ait David in corde suo: Aliquando incidam una die in manus Saul: nonne melius est ut fugiam, et salver in terra Philisthinorum, ut desperet Saul, cessetque me quærere in cunctis finibus Israël? fugiam ergo manus ejus. (Liber I Samuelis 27, 1)

  • Et surrexit David, et abiit ipse, et sexcenti viri cum eo, ad Achis filium Maoch regem Geth. (Liber I Samuelis 27, 2)

  • Et habitavit David cum Achis in Geth, ipse et viri ejus: vir et domus ejus: et David, et duæ uxores ejus, Achinoam Jezrahelitis, et Abigail uxor Nabal Carmeli. (Liber I Samuelis 27, 3)

  • Et nuntiatum est Sauli quod fugisset David in Geth, et non addidit ultra quærere eum. (Liber I Samuelis 27, 4)

  • Dixit autem David ad Achis: Si inveni gratiam in oculis tuis, detur mihi locus in una urbium regionis hujus, ut habitem ibi: cur enim manet servus tuus in civitate regis tecum? (Liber I Samuelis 27, 5)

  • Fuit autem numerus dierum quibus habitavit David in regione Philisthinorum, quatuor mensium. (Liber I Samuelis 27, 7)

  • Et ascendit David et viri ejus, et agebant prædas de Gessuri, et de Gerzi, et de Amalecitis: hi enim pagi habitabantur in terra antiquitus, euntibus Sur usque ad terram Ægypti. (Liber I Samuelis 27, 8)

  • Et percutiebat David omnem terram, nec relinquebat viventem virum et mulierem: tollensque oves, et boves, et asinos, et camelos, et vestes, revertebatur, et veniebat ad Achis. (Liber I Samuelis 27, 9)


“Reze, reze! Quem muito reza se salva e salva os outros. E qual oração pode ser mais bela e mais aceita a Nossa Senhora do que o Rosario?” São Padre Pio de Pietrelcina