Gefunden 995 Ergebnisse für: David In Generatione
Et ceciderunt de Nicanoris exercitu fere quinque millia viri, et fugerunt in civitatem David. (Liber I Maccabaeorum 7, 32)
Et in diebus ejus prosperatum est in manibus ejus, ut tollerentur gentes de regione ipsorum, et qui in civitate David erant, in Jerusalem in arce, de qua procedebant, et contaminabant omnia quæ in circuitu sanctorum sunt, et inferebant plagam magnam castitati: (Liber I Maccabaeorum 14, 36)
Inferebantur autem in descriptionibus et commentariis Nehemiæ hæc eadem: et ut construens bibliothecam congregavit de regionibus libros et prophetarum et David, et epistolas regum, et de donariis. (Liber II Maccabaeorum 2, 13)
Parabolæ Salomonis, filii David, regis Israël, (Liber Proverbiorum 1, 1)
Verba Ecclesiastæ, filii David, regis Jerusalem. (Liber Ecclesiastes 1, 1)
Sicut turris David collum tuum, quæ ædificata est cum propugnaculis ; mille clypei pendent ex ea, omnis armatura fortium. (Canticum Canticorum 4, 4)
Posuit David, puero suo, excitare regem ex ipso fortissimum, et in throno honoris sedentem in sempiternum. (Liber Ecclesiasticus 24, 34)
Non recedet memoria ejus, et nomen ejus requiretur a generatione in generationem. (Liber Ecclesiasticus 39, 13)
Laudemus viros gloriosos, et parentes nostros in generatione sua. (Liber Ecclesiasticus 44, 1)
Et testamentum David regi filio Jesse de tribu Juda, hæreditas ipsi et semini ejus: ut daret sapientiam in cor nostrum, judicare gentem suam in justitia, ne abolerentur bona ipsorum: et gloriam ipsorum in gentem eorum æternam fecit. (Liber Ecclesiasticus 45, 31)
Post hæc surrexit Nathan, propheta in diebus David. (Liber Ecclesiasticus 47, 1)
Et quasi adeps separatus a carne, sic David a filiis Israël. (Liber Ecclesiasticus 47, 2)
