Gefunden 1011 Ergebnisse für: David And Jonathan
Respondensque Achimelech regi, ait: Et quis in omnibus servis tuis sicut David, fidelis, et gener regis, et pergens ad imperium tuum, et gloriosus in domo tua? (Liber I Samuelis 22, 14)
Et ait rex emissariis qui circumstabant eum: Convertimini, et interficite sacerdotes Domini, nam manus eorum cum David est: scientes quod fugisset, et non indicaverunt mihi. Noluerunt autem servi regis extendere manus suas in sacerdotes Domini. (Liber I Samuelis 22, 17)
Evadens autem unus filius Achimelech filii Achitob, cujus nomen erat Abiathar, fugit ad David, (Liber I Samuelis 22, 20)
Et ait David ad Abiathar: Sciebam in die illa quod cum ibi esset Doëg Idumæus, procul dubio annuntiaret Sauli: ego sum reus omnium animarum patris tui. (Liber I Samuelis 22, 22)
Et annuntiaverunt David, dicentes: Ecce Philisthiim oppugnant Ceilam et diripiunt areas. (Liber I Samuelis 23, 1)
Consuluit ergo David Dominum, dicens: Num vadam, et percutiam Philisthæos istos? Et ait Dominus ad David: Vade, et percuties Philisthæos, et Ceilam salvabis. (Liber I Samuelis 23, 2)
Et dixerunt viri qui erant cum David ad eum: Ecce nos hic in Judæa consistentes timemus: quanto magis si ierimus in Ceilam adversum agmina Philisthinorum? (Liber I Samuelis 23, 3)
Rursum ergo David consuluit Dominum. Qui respondens, ait ei: Surge, et vade in Ceilam: ego enim tradam Philisthæos in manu tua. (Liber I Samuelis 23, 4)
Abiit ergo David et viri ejus in Ceilam, et pugnavit adversum Philisthæos: et abegit jumenta eorum, et percussit eos plaga magna: et salvavit David habitatores Ceilæ. (Liber I Samuelis 23, 5)
Porro eo tempore quo fugiebat Abiathar filius Achimelech ad David in Ceilam, ephod secum habens descenderat. (Liber I Samuelis 23, 6)
Nuntiatum est autem Sauli quod venisset David in Ceilam: et ait Saul: Tradidit eum Deus in manus meas, conclususque est introgressus urbem, in qua portæ et seræ sunt. (Liber I Samuelis 23, 7)
Et præcepit Saul omni populo ut ad pugnam descenderet in Ceilam, et obsideret David et viros ejus. (Liber I Samuelis 23, 8)
