Gefunden 35 Ergebnisse für: Custodite
Nunc ergo coram universo cœtu Israël audiente Deo nostro, custodite, et perquirite cuncta mandata Domini Dei nostri: ut possideatis terram bonam, et relinquatis eam filiis vestris post vos usque in sempiternum. (Liber I Paralipomenon 28, 8)
vigilate et custodite, donec appendatis coram principibus sacerdotum, et Levitarum, et ducibus familiarum Israël in Jerusalem, in thesaurum domus Domini. (Liber Esdrae 8, 29)
Custodite ergo vos a murmuratione quæ nihil prodest, et a detractione parcite linguæ: quoniam sermo obscurus in vacuum non ibit, os autem quod mentitur occidit animam. (Liber Sapientiae 1, 11)
Hæc dicit Dominus: Custodite judicium, et facite justitiam, quia juxta est salus mea ut veniat, et justitia mea ut reveletur. (Liber Isaiae 56, 1)
Hæc dicit Dominus: Custodite animas vestras, et nolite portare pondera in die sabbati, nec inferatis per portas Jerusalem: (Liber Ieremiae 17, 21)
Ego Dominus Deus vester: in præceptis meis ambulate: judicia mea custodite, et facite ea, (Prophetia Ezechielis 20, 19)
Nonne unus fecit, et residuum spiritus ejus est? et quid unus quærit, nisi semen Dei? custodite ergo spiritum vestrum, et uxorem adolescentiæ tuæ noli despicere. (Prophetia Malachiae 2, 15)
Cum odio habueris, dimitte, dicit Dominus Deus Israël: operiet autem iniquitas vestimentum ejus, dicit Dominus exercituum. Custodite spiritum vestrum, et nolite despicere. (Prophetia Malachiae 2, 16)
Ait illis Pilatus: Habetis custodiam, ite, custodite sicut scitis. (Evangelium secundum Matthaeum 27, 65)
Vos igitur fratres, præscientes custodite, ne insipientium errore traducti excidatis a propria firmitate: (Epistula II Petri 3, 17)
Filioli, custodite vos a simulacris. Amen. (Epistula I Ioannis 5, 21)