Gefunden 3322 Ergebnisse für: Cor
Et placuit sermo coram omni multitudine. Et elegerunt Stephanum, virum plenum fide et Spiritu Sancto, et Philippum, et Prochorum, et Nicanorem, et Timonem, et Parmenam, et Nicolaum advenam Antiochenum. (Actus Apostolorum 6, 5)
Cum autem impleretur ei quadraginta annorum tempus, ascendit in cor ejus ut visitaret fratres suos filios Israël. (Actus Apostolorum 7, 23)
Cui noluerunt obedire patres nostri: sed repulerunt, et aversi sunt cordibus suis in Ægyptum, (Actus Apostolorum 7, 39)
Dura cervice, et incircumcisis cordibus et auribus, vos semper Spiritui Sancto resistitis: sicut patres vestri, ita et vos. (Actus Apostolorum 7, 51)
Audientes autem hæc, dissecabantur cordibus suis, et stridebant dentibus in eum. (Actus Apostolorum 7, 54)
Non est tibi pars neque sors in sermone isto: cor enim tuum non est rectum coram Deo. (Actus Apostolorum 8, 21)
Pœnitentiam itaque age ab hac nequitia tua: et roga Deum, si forte remittatur tibi hæc cogitatio cordis tui. (Actus Apostolorum 8, 22)
Locus autem Scripturæ quem legebat, erat hic: Tamquam ovis ad occisionem ductus est: et sicut agnus coram tondente se, sine voce, sic non aperuit os suum. (Actus Apostolorum 8, 32)
Dixit autem Philippus: Si credis ex toto corde, licet. Et respondens ait: Credo Filium Dei esse Jesum Christum. (Actus Apostolorum 8, 37)
Dixit autem ad eum Dominus: Vade, quoniam vas electionis est mihi iste, ut portet nomen meum coram gentibus, et regibus, et filiis Israël. (Actus Apostolorum 9, 15)
Ejectis autem omnibus foras, Petrus ponens genua oravit: et conversus ad corpus, dixit: Tabitha, surge. At illa aperuit oculos suos: et viso Petro, resedit. (Actus Apostolorum 9, 40)
Factum est autem ut dies multos moraretur in Joppe, apud Simonem quemdam coriarium. (Actus Apostolorum 9, 43)
