Gefunden 3322 Ergebnisse für: Cor
Omne opus corruptibile in fine deficiet, et qui illud operatur ibit cum illo. (Liber Ecclesiasticus 14, 20)
qui excogitat vias illius in corde suo, et in absconditis suis intelligens, vadens post illam quasi investigator, et in viis illius consistens: (Liber Ecclesiasticus 14, 23)
Et sicut sexcenta millia peditum, qui congregati sunt in duritia cordis sui: et si unus fuisset cervicatus, mirum si fuisset immunis. (Liber Ecclesiasticus 16, 11)
Misericordia enim et ira est cum illo: potens exoratio, et effundens iram. (Liber Ecclesiasticus 16, 12)
Secundum misericordiam suam, sic correptio illius homines secundum opera sua judicat. (Liber Ecclesiasticus 16, 13)
Non effugiet in rapina peccator, et non retardabit sufferentia misericordiam facientis. (Liber Ecclesiasticus 16, 14)
Omnis misericordia faciet locum unicuique, secundum meritum operum suorum, et secundum intellectum peregrinationis ipsius. (Liber Ecclesiasticus 16, 15)
Et in omnibus his insensatum est cor, et omne cor intelligitur ab illo. (Liber Ecclesiasticus 16, 20)
Qui minoratur corde cogitat inania, et vir imprudens et errans cogitat stulta. (Liber Ecclesiasticus 16, 23)
Audi me, fili, et disce disciplinam sensus, et in verbis meis attende in corde tuo: (Liber Ecclesiasticus 16, 24)
et dicam in æquitate disciplinam, et scrutabor enarrare sapientiam: et in verbis meis attende in corde tuo, et dico in æquitate spiritus virtutes quas posuit Deus in opera sua ab initio, et in veritate enuntio scientiam ejus. (Liber Ecclesiasticus 16, 25)
Creavit ex ipso adjutorium simile sibi: consilium, et linguam, et oculos, et aures, et cor dedit illis excogitandi, et disciplina intellectus replevit illos. (Liber Ecclesiasticus 17, 5)