Gefunden 29 Ergebnisse für: Cibos

  • et cibos mensæ ejus, et habitacula servorum, et ordines ministrantium, vestesque eorum, et pincernas, et holocausta quæ offerebat in domo Domini : non habebat ultra spiritum. (Liber I Regum 10, 5)

  • Cumque surrexissent de Madian, venerunt in Pharan, tuleruntque secum viros de Pharan, et introierunt Ægyptum ad Pharaonem regem Ægypti : qui dedit ei domum, et cibos constituit, et terram delegavit. (Liber I Regum 11, 18)

  • Porro cantores filii Asaph stabant in ordine suo, juxta præceptum David, et Asaph, et Heman, et Idithun prophetarum regis: janitores vero per portas singulas observabant, ita ut nec puncto quidem discederent a ministerio: quam ob rem et fratres eorum Levitæ paraverunt eis cibos. (Liber II Paralipomenon 35, 15)

  • Uxori autem suæ dixit ut instrueret convivium, et præpararet omnia quæ in cibos erant iter agentibus necessaria. (Liber Thobis 8, 21)

  • Quis præparat corvo escam suam, quando pulli ejus clamant ad Deum, vagantes, eo quod non habeant cibos? (Liber Iob 38, 41)

  • qui simul mecum dulces capiebas cibos ; in domo Dei ambulavimus cum consensu. (Liber Psalmorum 54, 15)

  • Ne comedas cum homine invido, et ne desideres cibos ejus: (Liber Proverbiorum 23, 6)

  • Cibos quos comederas evomes, et perdes pulchros sermones tuos. (Liber Proverbiorum 23, 8)

  • Sufficiat tibi lac caprarum in cibos tuos, et in necessaria domus tuæ, et ad victum ancillis tuis. (Liber Proverbiorum 27, 27)

  • Et erit morticinum populi hujus in cibos volucribus cæli et bestiis terræ, et non erit qui abigat. (Liber Ieremiae 7, 33)

  • Ingemisce tacens: mortuorum luctum non facies: corona tua circumligata sit tibi, et calceamenta tua erunt in pedibus tuis: nec amictu ora velabis, nec cibos lugentium comedes. (Prophetia Ezechielis 24, 17)

  • Et facietis sicut feci: ora amictu non velabitis, et cibos lugentium non comedetis: (Prophetia Ezechielis 24, 22)


“Mesmo a menor transgressão às leis de Deus será levada em conta.” São Padre Pio de Pietrelcina