Gefunden 2015 Ergebnisse für: Christum Domini
Ite, et orate Dominum pro me, et pro reliquiis Israël et Juda, super universis sermonibus libri istius, qui repertus est: magnus enim furor Domini stillavit super nos, eo quod non custodierint patres nostri verba Domini ut facerent omnia quæ scripta sunt in isto volumine. (Liber II Paralipomenon 34, 21)
ascendit in domum Domini, unaque omnes viri Juda et habitatores Jerusalem, sacerdotes et Levitæ, et cunctus populus a minimo usque ad maximum. Quibus audientibus in domo Domini, legit rex omnia verba voluminis: (Liber II Paralipomenon 34, 30)
Adjuravit quoque super hoc omnes qui reperti fuerant in Jerusalem et Benjamin: et fecerunt habitatores Jerusalem juxta pactum Domini Dei patrum suorum. (Liber II Paralipomenon 34, 32)
et constituit sacerdotes in officiis suis, hortatusque est eos ut ministrarent in domo Domini: (Liber II Paralipomenon 35, 2)
Duces quoque ejus sponte quod voverant, obtulerunt, tam populo quam sacerdotibus et Levitis. Porro Helcias, et Zacharias, et Jahiel principes domus Domini dederunt sacerdotibus ad faciendum Phase pecora commixtim duo millia sexcenta, et boves trecentos. (Liber II Paralipomenon 35, 8)
Omnis igitur cultura Domini rite completa est in die illa, ut facerent Phase, et offerrent holocausta super altare Domini, juxta præceptum regis Josiæ. (Liber II Paralipomenon 35, 16)
Reliqua autem sermonum Josiæ, et misericordiarum ejus, quæ lege præcepta sunt Domini, (Liber II Paralipomenon 35, 26)
Ad quam et vasa Domini transtulit, et posuit ea in templo suo. (Liber II Paralipomenon 36, 7)
Octo annorum erat Joachin cum regnare cœpisset, et tribus mensibus ac decem diebus regnavit in Jerusalem: fecitque malum in conspectu Domini. (Liber II Paralipomenon 36, 9)
Cumque anni circulus volveretur, misit Nabuchodonosor rex, qui adduxerunt eum in Babylonem, asportatis simul pretiosissimis vasis domus Domini. Regem vero constituit Sedeciam patruum ejus super Judam et Jerusalem. (Liber II Paralipomenon 36, 10)
fecitque malum in oculis Domini Dei sui, nec erubuit faciem Jeremiæ prophetæ, loquentis ad se ex ore Domini. (Liber II Paralipomenon 36, 12)
Sed et universi principes sacerdotum et populus prævaricati sunt inique juxta universas abominationes gentium, et polluerunt domum Domini quam sanctificaverat sibi in Jerusalem. (Liber II Paralipomenon 36, 14)