Gefunden 2015 Ergebnisse für: Christum Domini
Præcepitque eis, dicens: Sic agetis in timore Domini fideliter et corde perfecto. (Liber II Paralipomenon 19, 9)
Cumque stetisset Josaphat in medio cœtu Juda et Jerusalem, in domo Domini ante atrium novum, (Liber II Paralipomenon 20, 5)
Erat autem Jahaziel filius Zachariæ filii Banaiæ filii Jehiel filii Mathaniæ, Levites de filiis Asaph, super quem factus est spiritus Domini, in medio turbæ, (Liber II Paralipomenon 20, 14)
Non eritis vos qui dimicabitis, sed tantummodo confidenter state, et videbitis auxilium Domini super vos, o Juda et Jerusalem: nolite timere, nec paveatis: cras egrediemini contra eos, et Dominus erit vobiscum. (Liber II Paralipomenon 20, 17)
Deditque consilium populo, et statuit cantores Domini ut laudarent eum in turmis suis, et antecederent exercitum, ac voce consona dicerent: Confitemini Domino quoniam in æternum misericordia ejus. (Liber II Paralipomenon 20, 21)
Ingressique sunt in Jerusalem cum psalteriis, et citharis, et tubis in domum Domini. (Liber II Paralipomenon 20, 28)
Irruit autem pavor Domini super universa regna terrarum cum audissent quod pugnasset Dominus contra inimicos Israël. (Liber II Paralipomenon 20, 29)
Ambulavitque in viis regum Israël, sicut egerat domus Achab: filia quippe Achab erat uxor ejus: et fecit malum in conspectu Domini. (Liber II Paralipomenon 21, 6)
Fecit igitur malum in conspectu Domini, sicut domus Achab: ipsi enim fuerunt ei consiliarii post mortem patris sui, in interitum ejus: (Liber II Paralipomenon 22, 4)
tertia pars vestrum qui veniunt ad sabbatum, sacerdotum, et Levitarum, et janitorum erit in portis: tertia vero pars ad domum regis: et tertia ad portam quæ appellatur Fundamenti: omne vero reliquum vulgus sit in atriis domus Domini. (Liber II Paralipomenon 23, 5)
Nec quispiam alius ingrediatur domum Domini, nisi sacerdotes, et qui ministrant de Levitis: ipsi tantummodo ingrediantur, quia sanctificati sunt: et omne reliquum vulgus observet custodias Domini. (Liber II Paralipomenon 23, 6)
Deditque Jojada sacerdos centurionibus lanceas, clypeosque et peltas regis David, quas consecraverat in domo Domini. (Liber II Paralipomenon 23, 9)