Mosaico decorativo

Gefunden 2015 Ergebnisse für: Christum Domini

  • Domine omnipotens, Deus Israël, audi nunc orationem mortuorum Israël, et filiorum ipsorum qui peccaverunt ante te, et non audierunt vocem Domini Dei sui, et agglutinata sunt nobis mala. (Liber Baruch 3, 4)

  • factum est verbum Domini ad Ezechielem filium Buzi sacerdotem, in terra Chaldæorum, secus flumen Chobar: et facta est super eum ibi manus Domini. (Prophetia Ezechielis 1, 3)

  • Hæc visio similitudinis gloriæ Domini. Et vidi, et cecidi in faciem meam, et audivi vocem loquentis, et dixit ad me: Fili hominis, sta super pedes tuos, et loquar tecum. (Prophetia Ezechielis 2, 1)

  • Et assumpsit me spiritus, et audivi post me vocem commotionis magnæ: Benedicta gloria Domini de loco suo: (Prophetia Ezechielis 3, 12)

  • Spiritus quoque levavit me, et assumpsit me: et abii amarus in indignatione spiritus mei: manus enim Domini erat mecum, confortans me. (Prophetia Ezechielis 3, 14)

  • Cum autem pertransissent septem dies, factum est verbum Domini ad me, dicens: (Prophetia Ezechielis 3, 16)

  • Et facta est super me manus Domini, et dixit ad me: Surgens egredere in campum, et ibi loquar tecum. (Prophetia Ezechielis 3, 22)

  • Et surgens egressus sum in campum: et ecce ibi gloria Domini stabat, quasi gloria quam vidi juxta fluvium Chobar: et cecidi in faciem meam. (Prophetia Ezechielis 3, 23)

  • Et factus est sermo Domini ad me, dicens: (Prophetia Ezechielis 6, 1)

  • et dices: Montes Israël, audite verbum Domini Dei. Hæc dicit Dominus Deus montibus et collibus, rupibus et vallibus: Ecce ego inducam super vos gladium, et disperdam excelsa vestra, (Prophetia Ezechielis 6, 3)

  • Et factus est sermo Domini ad me, dicens: (Prophetia Ezechielis 7, 1)

  • Argentum eorum foras projicietur, et aurum eorum in sterquilinium erit: argentum eorum et aurum eorum non valebit liberare eos in die furoris Domini: animam suam non saturabunt, et ventres eorum non implebuntur, quia scandalum iniquitatis eorum factum est. (Prophetia Ezechielis 7, 19)


"Sigamos o caminho que nos conduz a Deus." São Padre Pio de Pietrelcina