Gefunden 1312 Ergebnisse für: Bonum Terram
Jesus autem dixit ei: Quid me dicis bonum? nemo bonus, nisi unus Deus. (Evangelium secundum Marcum 10, 18)
Jesus autem dixit: Sinite eam, quid illi molesti estis? Bonum opus operata est in me: (Evangelium secundum Marcum 14, 6)
Et Filius quidem hominis vadit sicut scriptum est de eo: væ autem homini illi per quem Filius hominis tradetur ! bonum erat ei, si non esset natus homo ille. (Evangelium secundum Marcum 14, 21)
Et cum processisset paululum, procidit super terram, et orabat ut, si fieri posset, transiret ab eo hora. (Evangelium secundum Marcum 14, 35)
Et facta hora sexta, tenebræ factæ sunt per totam terram usque in horam nonam. (Evangelium secundum Marcum 15, 33)
Jam enim securis ad radicem arborum posita est. Omnis ergo arbor non faciens fructum bonum, excidetur, et in ignem mittetur. (Evangelium secundum Lucam 3, 9)
Et subductis ad terram navibus, relictis omnibus, secuti sunt eum. (Evangelium secundum Lucam 5, 11)
Non est enim arbor bona, quæ facit fructus malos: neque arbor mala, faciens fructum bonum. (Evangelium secundum Lucam 6, 43)
Bonus homo de bono thesauro cordis sui profert bonum: et malus homo de malo thesauro profert malum. Ex abundantia enim cordis os loquitur. (Evangelium secundum Lucam 6, 45)
Qui autem audit, et non facit, similis est homini ædificanti domum suam super terram sine fundamento: in quam illisus est fluvius, et continuo cecidit: et facta est ruina domus illius magna. (Evangelium secundum Lucam 6, 49)
Et aliud cecidit in terram bonam: et ortum fecit fructum centuplum. Hæc dicens clamabat: Qui habet aures audiendi, audiat. (Evangelium secundum Lucam 8, 8)
Quod autem in bonam terram: hi sunt qui in corde bono et optimo audientes verbum retinent, et fructum afferunt in patientia. (Evangelium secundum Lucam 8, 15)