Mosaico decorativo

Gefunden 1312 Ergebnisse für: Bonum Terram

  • sed: Vivit Dominus qui eduxit filios Israël de terra aquilonis, et de universis terris ad quas ejeci eos: et reducam eos in terram suam, quam dedi patribus eorum. (Liber Ieremiae 16, 15)

  • Et reddam primum duplices iniquitates et peccata eorum, quia contaminaverunt terram meam in morticinis idolorum suorum, et abominationibus suis impleverunt hæreditatem meam. (Liber Ieremiae 16, 18)

  • Erit enim quasi myricæ in deserto, et non videbit cum venerit bonum: sed habitabit in siccitate in deserto, in terra salsuginis et inhabitabili. (Liber Ieremiae 17, 6)

  • Numquid redditur pro bono malum, quia foderunt foveam animæ meæ? Recordare quod steterim in conspectu tuo ut loquerer pro eis bonum, et averterem indignationem tuam ab eis. (Liber Ieremiae 18, 20)

  • Posui enim faciem meam super civitatem hanc in malum, et non in bonum, ait Dominus: in manu regis Babylonis dabitur, et exuret eam igni. (Liber Ieremiae 21, 10)

  • Nolite flere mortuum, neque lugeatis super eum fletu: plangite eum qui egreditur, quia non revertetur ultra, nec videbit terram nativitatis suæ. (Liber Ieremiae 22, 10)

  • sed in loco ad quem transtuli eum, ibi morietur, et terram istam non videbit amplius. (Liber Ieremiae 22, 12)

  • Judicavit causam pauperis et egeni in bonum suum: numquid non ideo quia cognovit me? dicit Dominus. (Liber Ieremiae 22, 16)

  • et mittam te, et matrem tuam quæ genuit te, in terram alienam, in qua nati non estis, ibique moriemini. (Liber Ieremiae 22, 26)

  • Et in terram ad quam ipsi levant animam suam ut revertantur illuc, non revertentur. (Liber Ieremiae 22, 27)

  • Numquid vas fictile atque contritum vir iste Jechonias? numquid vas absque omni voluptate? quare abjecti sunt ipse et semen ejus, et projecti in terram quam ignoraverunt? (Liber Ieremiae 22, 28)

  • Propterea hæc dicit Dominus exercituum ad prophetas: Ecce ego cibabo eos absinthio, et potabo eos felle: a prophetis enim Jerusalem egressa est pollutio super omnem terram. (Liber Ieremiae 23, 15)


"Jesus vê, conhece e pesa todas as suas ações." São Padre Pio de Pietrelcina