Gefunden 485 Ergebnisse für: Bene-esse
Qui subtrahit aliquid a patre suo et a matre, et dicit hoc non esse peccatum, particeps homicidæ est. (Liber Proverbiorum 28, 24)
Tria sunt quæ bene gradiuntur, et quartum quod incedit feliciter: (Liber Proverbiorum 30, 29)
Et idcirco tæduit me vitæ meæ, videntem mala universa esse sub sole, et cuncta vanitatem et afflictionem spiritus. (Liber Ecclesiastes 2, 17)
Et cognovi quod non esset melius nisi lætari, et facere bene in vita sua ; (Liber Ecclesiastes 3, 12)
Dixi in corde meo de filiis hominum, ut probaret eos Deus, et ostenderet similes esse bestiis. (Liber Ecclesiastes 3, 18)
Et deprehendi nihil esse melius quam lætari hominem in opere suo, et hanc esse partem illius. Quis enim eum adducet ut post se futura cognoscat? (Liber Ecclesiastes 3, 22)
Melius est ergo duos esse simul quam unum ; habent enim emolumentum societatis suæ. (Liber Ecclesiastes 4, 9)
Noli esse justus multum, neque plus sapias quam necesse est, ne obstupescas. (Liber Ecclesiastes 7, 17)
Ne impie agas multum, et noli esse stultus, ne moriaris in tempore non tuo. (Liber Ecclesiastes 7, 18)
Viventes enim sciunt se esse morituros ; mortui vero nihil noverunt amplius, nec habent ultra mercedem, quia oblivioni tradita est memoria eorum. (Liber Ecclesiastes 9, 5)
Verti me ad aliud, et vidi sub sole nec velocium esse cursum, nec fortium bellum, nec sapientium panem, nec doctorum divitias, nec artificum gratiam ; sed tempus casumque in omnibus. (Liber Ecclesiastes 9, 11)
Et dicebam ego meliorem esse sapientiam fortitudine. Quomodo ergo sapientia pauperis contempta est, et verba ejus non sunt audita? (Liber Ecclesiastes 9, 16)
