Gefunden 159 Ergebnisse für: Bene E Male
Cor durum habebit male in novissimo, et qui amat periculum in illo peribit. (Liber Ecclesiasticus 3, 27)
Non communices homini indocto, ne male de progenie tua loquatur. (Liber Ecclesiasticus 8, 5)
Non est enim ei bene qui assiduus est in malis, et eleemosynas non danti: quoniam et Altissimus odio habet peccatores, et misertus est pœnitentibus. (Liber Ecclesiasticus 12, 3)
Et si bene fecerit, ignoranter et non volens facit: et in novissimo manifestat malitiam suam. (Liber Ecclesiasticus 14, 7)
concordia fratrum, et amor proximorum, et vir et mulier bene sibi consentientes. (Liber Ecclesiasticus 25, 2)
non est enim bonum omnem reverentiam observare, et non omnia omnibus bene placent in fide. (Liber Ecclesiasticus 41, 20)
Nam male tractaverunt illum qui a ventre matris consecratus est propheta, evertere, et eruere, et perdere, et iterum ædificare, et renovare: (Liber Ecclesiasticus 49, 9)
Dicite justo quoniam bene, quoniam fructum adinventionum suarum comedet. (Liber Isaiae 3, 10)
Sume citharam, circui civitatem, meretrix oblivioni tradita: bene cane, frequenta canticum, ut memoria tui sit. (Liber Isaiae 23, 16)
Annuntiate quæ ventura sunt in futurum, et sciemus quia dii estis vos ; bene quoque aut male, si potestis, facite, et loquamur et videamus simul. (Liber Isaiae 41, 23)
Et dixit Dominus ad me: Bene vidisti: quia vigilabo ego super verbo meo, ut faciam illud. (Liber Ieremiae 1, 12)
Quia stultus populus meus me non cognovit: filii insipientes sunt et vecordes: sapientes sunt ut faciant mala, bene autem facere nescierunt. (Liber Ieremiae 4, 22)